Latin
Cap. X
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 674
Unproofread scanNot analysed yet
&quemadmodum error gradus in terdum uariat signum, ita minutiae error interdum uariat gradum, sed &locis quandoque fallet ob gradus unius lapsum, ut qui forte sit in occidente sub terra collocetur, &qui pertinet ad horoscopum in 12. locis tenebris re trudatur, in dodecathemorijs error unius gradus 12. faciet gradibus aber rare, nec si sideris epocha perperam habeatur, sortium ulla, quas uocant, pars recte statuetur. Adde fallaciam in radiationibus ex unius tantum partis ua rietate, cum aliud si partilis sit radiatio faciat, aliud applicans, aliud uero defluens. Adde peccatum omnium grauissimum dirigendis, ut debent, radijs pla netarum, si parte una labatur astrologus, unde anni unius error eueniet. Sed haec summa atque maxima propeque flagitia in ista professione, quae tamen si compares alijs erratis, parua uidebuntur, quae tum eos incurrere sit necesse, cum horas initiales ex motibus capiunt planetarum, quod superius dicturi distulimus in hunc locum. Sit igitur anni principium ad ingressum solis in primas arietis minutias statuendum, porro, si, quemadmodum ui dimus, hora dimidia plus ibi falluntur, constellatio penitus erit diuersa, tanta scilicet eueniet uariatio. Nec minus idem eueniet, si non ab ingressu solis in arietem, quàm à plenilunio siue interlunio antecedenti annum auspi centur. Nec uideo cur Auenazra pariter &Auenrodan illic quidem erro rem uitari posse non putent, hic uero putent, cum deprehendi coitus hora ad liquidum nequeat, nisi motus sideris utriusque recte teneatur, quod Auenaz. Macliuensis etiam obiectat, pariter annuas geniturarum reuolutiones, cum à reditu solis ad locum eundem ordinatur, quomodo perperam non definient, inexplorato tempore, restitutionis? Ascendentia quoque ma gnarum coniunctionum quàm recte statuent, non exacte comprehensis motibus louis &Saturnit à quorum perfecta cognitione tantum putat abesse nos Abraam, ut magnum esse pronunciet si uel diem sciamus qua debeant simul inueniri, cuius sententiae Saxoniensis accedit, qui propterea factum di cit, uti ascendens magnae coniunctionis non illud habeatur, quod hora magnae coniunctionis ascendit. Sed quod anni uertentis initio quo illa contigit ascendebat. Sic errorem errore tuentur. Verum coniunctionis ascendens non desinit esse quod est, propterea quod à nobis ignoratur, quare potius erat di cendum, sciri à nobis non posse quid coniunctio sit factura, quia sciri nequit horoscopus, quam quia uerus ignoratur alium fingere minime uerum, quid enim con iunctioni cum horoscopo anni tot sorte mensibus antegresso? aut quae ratio ut ascendens deficientium luminarium obseruemus, coniunctionis non obserue mus? Denique ut uim concedatur habere in coniunctione ascendens anni, tamen non negabunt, aut paris, aut maioris esse momenti proprium ascendens, à quo diuersa cum oriatur penitus constellatio quam ignorat, necesse sit eos in praedicendis coniunctionis effectibus uacillare. Mitto quod ascendens anni, autore eodem Auenaz. pariter est incertum. Ex quibus omnib. patet error pudendus Aboasaris, qui lib. i.