# Opera omnia 677

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, DISSIDENTES SENTENTIAE DE MOTIBVS OCTAVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/677
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/677

cui titulus Mismethora, quasi dixeris graecè λευτερωσιν, latine, secundam legem, inter initia primae partis ait: tempore cathaclysmi concordasse mobilem arietem cum immobili. Tum postea semper motam sphaeram octauam uersus orientem septuagensimo quoque anno, gradu uno. Cum igitur inundauerintr terras aquae anno mundi millesimo sexcentesimo quinquagesimo sexto, nunc agantur ab orbe condito, ut uerior doncet supputatio (Neque enim refert hic ad liquidum rem exigere) annorum quinque millia adiectis fere trecentis, erunt à diluuio, ad nos anni feretria milia supra sexcentos aut circiter. Quare mota erit octaua sphaera tot annis gradibus plus minus duobus & quin quaginta, quibus distaret mobilis Aries ab immobili. Isaac Israëlita scribit concurrisse simul utraque signa anno qui fuit nobis à Christo nato quingen tesimus & sexagesimus. Petrus Alliacensis in elucidario tradit, id euenisse anno Christi ducentesimo & sexagesimo, quae supputatio per annos trecentos à priori supputatione discordat. Angelus Mantuanus & plerique re centiores idem fuisse contendunt anno gratiae quintodecimo paucis men sibus superadditis. Idem refert Isarith, quendam iuniorem cum supputasset loca Solis & Lunae ad octauam sphaeram, deprehendisse nouilunium mensis Martij exactis à mundo annorum quinque milibus ducentis uigin ti quatuor prope decimam quartam partem piscium. Se uero Angelum nouilunium id supputantem ad immobilia signa siquidem tabulis Emanuelis ute batur quas inscripsit Baal Cuaphim, deprehendere illud in uigesimo octa uo gradu piscium, si Alphonsi tabulas sequeretur in uigesima septima par te minutijsque quatuordecim. Vnde colligeretur distasse mobilia signa ab immobilibus gradibus tredecim uel quatuordecim. Scripsit autem iste pau cis annis ante nostram aetatem, quare sibi mirabile ait esse, quod Ozonien ses tabulae tradant sitam inter Arietis cornua stellam quae scilicet Arietis mobilis est principium semotam ab immobili ariete anno gratiae millesimo trecentesimo sexagesimo gradibus uiginti quatuor & minutijs quinquaginta septem. Per quae tempora inuenio annis suprafere quadraginta, tum Isac illum, tum Rogerium Baconam floruisse, quorum uterque non plus gradibus decem aetate sua putauit immobilem Arietem à mobili uariasse, nam uterque secutus est Azerchelem qui maximam inter eos distanti am quae posset euenire tot partium existimauit, scilicet decem, ad quarum finem peruentum sua tempestate prodidit Isaac. Quare tempus asserere et proximare rursus inciperent retrouersus occidentem motu reuoluto. Sic igitur colligamus, aut non fallunt organa Mathematica, aut fallunt, si non fallunt quomodo Isaac & Rogerius stellas obseruantes mobilis Arietis non plus partibus decem ab aequinoctio summotas iudicarunt? quae tamen si tabularum ozoniensium, si recentiorum uera sententia plus tribus & uiginti partibus istinc mouebantur, ut pateat error graduum tredecim. Si fallunt, unde nostri cognoscunt se non falli, principibus in hac arte uiris tan ta opinionum uarietatedissentientibus? inter quas utique si quis putat se posse dijudicare bruto magis iudicio, quam ut de coelestibus iudicet.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
