# Opera omnia 681

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, RATIONES ASTROLOGORVM INANES ESSE ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/681
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/681

RATIONES ASTROLOGORVM INANES ESSE ET ridiculas. Cap. II. Eneralia quaedam de sideribus Aristote. Plato, caeteri philosophi, nixi rationibus tradiderunt, substantiam sempiternam, motum circularem, reliquaque id genus, uerum proprias siderum pro prietates nusquam prodiderunt, nihil super eis, quae phisica di ci posset, indicanteratione, alioquin rerum corruptibilium quas tractamus, quas proxime sentimus, quas intimius noscimus, dotes peculiares ab euentibus tantummodo effectisque cognoscimus, quas autem astrologi ra tiones confinxerunt sua dogmata probaturi, tantum absunt à ratione, ut nihil possit irrationabilius cogitari, neque enim solum non demonstrantes aut rhetorum etiam enthimematis inferiores, sed falsae futiles, pugnantes, uiciosae, ridiculae, quod excutientes ordine singulas, palam faciamus. DVPLEX PRINCIPIVM, QUO ASTROLOGI DECERNVNT quae domus sit fortior, falsum esse, utque sit uerum, non tamen Cap. III. ex eo id colligi quod uolunt. Xordiemur à rationibus quibus locorum probant proprieta tes, quorum tamen & nullas proprietates, & interualla sciri non posse, supra declarauimus. Primum autem agemus de quantitate uirtutis locorum. Secundo de qualitate, declarantes illo rum ubique principia quibus nituntur esse falsa, neque tamen colligi ex illis si sint uera, quod uolunt. Est autem duplex quasi proloquium, quo definiunt quis quo loco sit fortior, quo debilior, Vnum est, loca illa praeualere quae nectantur horoscopo radiationis affinitate siue trigonae scilicet siue quadrangulae, siue sexangulae. Contra pigra, deiecta quae non coniungantur. Alterum, cardines quos uocant angulos primae potestatis esse, secudo lo ca cardinibus succedentia, tertio quae declinant ab eis, graece dicuntur apo climata, barbari cadentia dicunt. Primum igitur ista principia falsa, aut si con cedantur, quae tamen intelligunt ex his, tum inter se, tu principijs istis pleraque repugnant. Principiorum falsitas ita demonstratur, efficacia locorum non potest alio referri, quam ad habitudinem loci supra finitorem, ut in eo si tu putetur stella quaelibet efficacior, in quo posita supra nos fortius operatur. Haec philosophus statim dabit naturali ratione persuasus, hoc dare cogitur & astrologus, quanim uirtus ista locorum uel à natura petitur ipsius spacij, uel ex ista quam diximus habitudine ad nos, à spacio deriuari non potest non modo, quia nulla istius spacij uis natura est, ut supra monstrauimus, uerum quoniam istud si dixerim erit idem horoscopus eademque locorum partitio quacunque re gione constituenda, siquidem spacij partes determinatae suas habuerint proprietates, quibus inibi positas stellas afficiant, quare non uariabuntur ex coelo, sed erunt omnibus eaedem. Hoc aut toti penitus astrologiae repugnat, quae sidus eadem spacij parte collocatu mihi quidem decernet in ascenrii ascendente, alijs secundo loco, alijs duodecimo, alijs tertio, alijs undecimo, pro coeli.s. inclinatione diuersa, quae non esset spectanda, sed natura spacis quam consequerentur istę proprietates, non habitudinem illius ad nos, nam pro coeli deuexione nihil illa mutatur, haec semper alia fit & alia.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
