Latin
Cap. IIII
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 683-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII. quidem &inefficacia. Xcutiamus nunc errores quibus locorum proprietates probant, ut hic quidem fratres significet, alius parentes, amicos alius, hic mortem, alius inimicos, uerum ne saepius eadem reprehendendam, gene ra quaedam prius refellam argumentandi quibus utuntur astrologi quicquid sunt probaturi. Tum particulatim cuiusque dogmatis euertentes fundamenta, tantum admonebimus è quo genere iam taxatorum ducatur argumentatio, pro prijs uero locis hoc agetur, ut datis principijs &forma ratiocinandi num consequi tamen quae putant ostendamus. Sunt autemfere capita quinque ad quae redigas omnem astrologicam probationem. Primum locus dici potest ab ordine numerorum, secundum à parabolica similitudine, tertium à mathematicis, quartum ab astrologicis principijs, quintum à dialecticis. Ab ordinenumerorum sic argumentantur: Clima primum subiacet Saturno, loui secundum, tertium Marti, quia Saturnus primus Planetarum, Iupiter secundus, tertius Mars. Loca sunt 12. signa sunt 12. Primum igitur signum primolo co respondet, secundum secundo, atque ita deinceps. Sed tertium signum Geminorum, tertius igitur locus, fratres significat quasi geminos. Similiter primus Planeta primo loco respondet, secundus secundo, tertius tertio. Sed Iupiter sidus secundum, diuitias significat.