# Opera omnia 684

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/684
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/684

Erit igitur loco secundo super diuitias significatio. Haec methodus à numeris ducta faciliter confutatur. Siquidem cum philosophis, cum dialecticis, sermo sit, nam non modo non cogit, sed nec colligit, nec solum non persuadet, sed nec suadet. Primum igi tur futilis nimis insanaque suppositio, primum genere quoque primo generis alterius naturae cognatione consentire. Primum ignis elementum, primus planetarum Saturnus, quid ab igne diuersum magis astrologis est Sa turno: Mars tertius planetarum, aqua tertium elementum, nonne dissidet Mars ab aqua quantum ab aqua dissidet ignis? Aries primum signum, Sa turnus primus planeta, neque tamen astrologis habet Aries cum Saturno proportionem, non regnat in eo, non dominatur, imò deprimitur, fallax igitur suppositio, rudis & imperita, quae si uera foret nihil minus esset incerta, non tam quod incertum sit ne à Luna Saturnum uersus ascendendum, an potius à Saturno descendendum ad Lunam, cum sua quilibet ratione sit primus ordine Planetarum, quàm quòd mediorum situs & ordo penitus in ambiguo. Manet enim adhuc sub iudice lis antiqua, Sol à Luna secundus an medius magis sit, creditus est Aegyptijs Lunae proximus, medius à Chaldaeis, medium quoque putat Ptol. & turba recentiorum. Verum non modo leber acutissimus mathematicus, sed & ipse Theon interpres Graecus Ptolemaei dissentiens à magistro putat supra Lunam statim collocandum. Quod Plato quod Aristoteles etiam affirmarunt, nec mirum summos autores in ea re dissentire, super qua rationes utrinque translatitiae multae, certa non potest ulla cogitari. Nam parallelares ubi sustuleris, hoc est, obtutus discrimina, mathesis nihil indicat è duabus stellis utra superior, nec de Sole duntaxat ambigitur, uerum etiam de Venere, de Mercurioquoniam de Marte, loue, & Saturno, constat, inquit Summarius, omnes supra Solem, quo tamen ordine, nec est scitum, nec sciri potest, quod multa scilicet (ut loquuntur) aspectus est diuersitas, praeterquam rationes, quascunquam feceris ex communibus erunt uanae & dialecticae, non ex proprijs certae & mathematicae. Qualis illa Ptol. de Sole conuenienter inter planetas medium poni, quoniam summouentur ab eo quidam longitudine loci, quod Satur nus & Iupiter & Mars faciunt, quidam sequuntur eum semper ut Venus atque Mercurius, friuola coniectura nec procedens, quoniam Luna digreditur ab eo quantum superiores, non igitur medius inter digr edientes ab eo & non digredientes. Alpetragij ratio pariter debilis ut sint motu uelo ciores inferiores, quanquam qui uidentur uelociores probat esse tardiores. Sic enim locus Veneris, Solis & Mercurij locis superior erit, quod non fore omnes aequaliter resistunt, plus niti uidetur euidentiae, ueterum ratiocinatio Solem proximum Lunae decernentium, quoniam Veneris interiectu Mercurijue nunquam nobis eripiatur.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
