# Opera omnia 686

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, RATIONES A PARABOLICA SIMILITVDINE DVCTAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/686
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/686

RATIONES A PARABOLICA SIMILITVDINE DVCTAE quibus domorum probant proprietates, refelluntur. Cap. V. Aec dixerimus in uniuersum, nunc ad referenda particulatim fabulamenta descendamus (nam sic uerius dixerim quàm argumenta) quibus locorum proprietates asseuerant, inchoantes ab illis quae sumuntur à situ & conditionibus signorum. Est autem locus à parabolica similitudine per hunc modum, pater amat filios, & quintus locus amica radiatione, quia triangula nectitur horoscopo, quintus igitur locus filios significat. Vt sit igitur modus argumentandi bonus, qui tamen plane est ridiculus, ostendamus, non recte colligi quod contendunt. Primus, inquiunt, locus nascentem significat ipsum, quoniam de tenebris prodit inlucem. Item horoscopus ecce parabolica similitudo, de qua reddunt & rationem cur idem locus itinera modica repraesentet, ut cum de uico eiusdem urbis ad alium, de urbe ad suburbium, de domo itur ad pomerium. Nam uolunt horum quoque motuum causam in sideribus esse, quae primiloci dispositione portendantur, ut ait Bonatus. Praeterea uideamus an in reliquis locis similitudo procedat. Et secundi proprietas super diuitijs, quoniam nihil aiunt homini magis proximum, igitur haerens pri mo secundus locus diuitias significabit. Necessaria ratio penes eos quibus nihil potius est diuitijs, uerum homini proximiora & intimiora multa, pu ta dotes animi & corporis, sapientia & ualitudo, quare debuerunt potius haec à secundo loco significari, quàm à sexto uel à nono, quid quòd inter externa quoque parentes, uxor, amici, filij, gloria, pecuniae praeferuntur, ut po tiora, ut proximiora, praeterquàm apud unum hominum genus qui se uo cant astrologos. Tum locus idem, cur epistolas quoque notat, ut ait Zael Israëlita, praeter forte in genituris notariorum, quibus semper haereant sty lus & pugilaria. Iam pergamus ad reliqua. Tertio fratres indicari uolunt, quinto filios, diximus causam, cur hic filios, similis fratrum est ratio, quoniam locus tertius hexagona radiatione iungitur ascendenti, quoniam igi tur hexagona compulatio amica, sed melior est triangula, propterea filijs hęc quos amamus magis, illa fratribus datur, & eandem ob causam locus undecimus est amicorum, quem pariter ex hexangulo respicit ascendens, ue rum eos interrogo, cur non locus nonus filios significabit cum sit & ipsetriangularis horoscopo? respondebunt quoniam cadit. Rogo igitur iterum melior tertius an undecimus? & patet eadem ratione undecimum praeferendum, quoniam cadit tertius, cur non igitur tertius amicorum undecimus fuit fratrum? nisi peruertentes ordinem naturę putent amicos fratrib. praeferendos. Illud quoque de filijs alio dicto perturbatur, nam parentes quarto debent iudicari, sed inter quartum & ascendentem tetragonus est aspectus, quo nul lus inimicitiae magis iudex, quomodo igitur nascentem nascentisque filios amica radiatione componunt, eundem tamen cum suis parentibus inimica? Praeterea placet Ptolem. Graecis omnibus & Auenrodan potius à deci mo loco filios iudicari quàm à quinto, quod Porphirius ideo rectum probat, quia inde animae in corpora demittantur.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
