# Opera omnia 687

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, RATIONES A PARABOLICA SIMILITVDINE DVCTAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/687
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/687

Sed Porphirij fabulae fabu lam possumus opponere, quia perhibentur animae per Cancrum labi deorsum, per Capricornum ascendere. Est autem Cancer signum aquilonare, cui respondet apud Ptol. imum terrae non summum, sed a quarto quoque pariter & undecimo prędictionem defilijs auspicantur. Quid quòd Alchabitius & Hebraeus Andragazar ad quintum locum legatos uolunt pertinere, & quod Vellius ait rumores & nuncios, addunt & famam, quae post cineres, & quod Adla scribit uestimenta, quanam igitur ista ratione? nullam enim reddunt, illud ualde irrationabile quòd sextum locum quem uocant ἀπρακτον quasi dixeris torpidum, cessantem, inertem, inefficacem, seruis attribuunt, quorum tamen & labor & industria dominorum nutrit otium & ignauiam. Sed uide pulcherrimam quam super hoc dogmate facit rationem Auenrodan, septimus, inquit, locus pares significat, subiecti uero elon gantur à paribus (uerba sunt ipsius) quantum sexta domus à septima clon gatur. Sextam igitur posuerunt pro domo subiectorum. Haec ille: Quae ridenda sunt potius quàm confutanda, ne nimis ab Aristot. coarguamur. Nam de septimo quod dicunt pares significari, uide quam ipsi minime ue racia, minime consentientia putent super illa, referunt enim ad eundem locum uxorem, socios & apertos hostes, quibus quid est pugnantius. Sed defendit Abraam in hunc modum: quoniam septimus, inquit, locus opponitur primo, lites & bella significat, quoniam rursus descendit ascendente horoscopo significat uxorem. Postremo quare mora descensus eius ęqualis est tempori ascensionum primi loci, quae nonnulla conuenientia est, ideo significat aequales, & socios, sic omnia facile confirmabuntur, cum nulla sit res quae similitudinis alicuius istiusmodi argumento, cuicunque alteri similis & dissimilis fingi non possit. Vbi enim non succedit? si de rebus oppositis ab eodem ponuntur indicia quasi conueniant. Sed conueniunt, inquiet, hac ratione quòd tempora emersus in ascendente casusque in occidente sunt aequalia. Fateor bene dictum, si id quoque concedas eodem exemplo similem esse igni aquam, quoniam tot partes possideat aqua frigiditatis quot ignis habeat caliditatis. Tam enim puto forsitan opponuntur (quòd non sit dictum scrupulosissime) descensus atque ascensus, quàm calor atque frigiditas. Nonne certius uxor ad secundum locum pertinet proxima uiro, semper illique succedens quasi suppar, & secunda, praesertim cum uelint etiam ex signis alterum esse marem alterum foeminam, quoniam, ut inquit Ptolemaeus foeminae uiris inhaerent. Sed & reddant rationem cur idem locus fures, fugitiuosque significet (ut Vellio placet) & emptiones quoque ac uenditiones, & quod alij tradunt itinera mediocriter longa, tum quod scri bit Bonatus cultum purae diuinitatis praescientiamque futurorum. Certe mors isti loco rectius debebatur quàm octauo, cum pariter hic à lucedescendatur ad tenebras, sicut in ascendente de tenebris itur ad lucem.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
