Latin
Cap. VI
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 689-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VI. gnorum sumuntur. Aec sunt à situ conditioneque locorum parabolica quadam simi litudine ductae rationes. Auenrodan primo lib. Apotelesmaton ab ordine, consequentiaque signorum augmentatur, ut primum scilicet signum primo loco respondeat, secundum secun do, &pro natura domini signi respondentis, natura quoque loci iudicetur, sic per tertium locum fratres iudicari &itinera breuia, quoniam Gemini quoque tertium signum quorum dominus est Mercurius. Item idem inquit super res mixtas habet influentiam, quarefratres significabit, &cursu Solis proximus haeret semper, quare breuia ad eum itinera pertinebunt. Sed nec alius quispiam astrologorum, nec ipse quem sequitur Ptol. Mercu rium facit fratrum significatorem. Sed nec ulla ratio est ut breuibus praesit itineribus, quoniam cursum Solis imitetur. nam si propterea hoc quòd ueloci motu reuoluatur, non magis ad Mercurium quàm ad Solem &Ve nerem hoc pertinebit, quorum omnium cursus fermè sunt aequales. Veniamus ad quartum cui respondet Cancer patrem inquit significat, quoniam Sol patribus pręest, uis autem Solis apparet in Cancro. Vide quàm uanas quàm friuolas accipiunt coniecturas. Nam in alijs quidem domino semper utitur domus, hic autem ad eum confugit qui nullam habet in eo signo authoritatem. Neque enim Sol in Cancro, uel regnum habet, uel hospitium, uel trigonum, uel decanum. Quoniam uero nec domina domus Luna, nec Iupiter signi rex, significato patrum deseruiebant, ad Solem se conuertit, quoniam maxime in Cancro positus calefaciat, quod ut sępe iam diximus non de signi natura, sed habitudine Solis ad terram contingit, alioquin quae cognatio Solis si principia sequimur astrologorum, cum signo humido, frigido, foeminino, in quo ut paulo ante monuimus nullam habeat dignitatis alicuius praerogatiuam. Praeterea cum Saturnus eodem in loco domi netur, ut ibidem dicit Auenrodan, quomodo etiam Sol dominabitur: quorum naturam putant opppositam, faciunt domos ®ias etiam oppositas. Aut quomodo &illud consonat quod ibi loquitur? ut illi loco Saturni natura respondeat, quapropter in haereditates occultaque protendatur, cui tamen ut quarto competit signum Cancri, in quo Saturnus à domo procul exilium patitur. De octauo &nonoloco non minus falsa pugnantiaque comminiscitur. Scorpius, inquit, octauum signum cuius dominus Mars, quia mortem significat, uerum non qualem facit Mars apud astrologos sed Saturnus potius, nam sicut inquiunt, uenena significat &pigritiam ac inertiam, ut ait Aboasar, quare à Gręcis etiam appellatur Argos, quod naturae Martis minime conuenit. Nonus locus ad louem refertur, quare nonum signum est Sagittarius, proptereaque dicitur religionum iudex &sapientiae pro natura louis. Sed cur non eadem ratione locus 12. cui Pisces respondent aequè domus louis atque Sagittarius, &si gratior loui domus est Sagittarij, tamen si uera ista suppositio de qua ratio mutationis huiusmodi ducitur, ut loco scilicet natura planetae respondeat, quae in signo compari dominetur, non debuit locus 12.