Latin
CONTRA RATIONES EARVNDEM PROPRIETATVM
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 691
Unproofread scanNot analysed yet
excogitarunt quidam bellissimam defensionem, nam quoniam solet uolu ptates consequi poenitentia, debent Veneri utrunque locum conuenire, tam gaudij scilicet quàm doloris, puto defendent ita quoque pariter, ut quoniam uitam sequitur mors ab eodem Planeta utrunque significari. Nec dubito pa ri ratione dicturos ad Martem bella pacemque pertinere, quoniam semper bel la sequitur pax, sicut pluuiam quoque serenitas, pluuia serenitatem. Verum ne putent extra omne gaudium sibi semper meerendum ne aliquando moereant, ad monere illos uolo non omnis laetitiae comitem esse moerorem, sed quae praeter modum fuerit &rationem, haec autem à quinto loco significari non dicent, si suorum principiorum moerores sunt, nam ad quintum hęc referuntur quoniam iuuent, foueant, refocillent, sicut locus quintus iungitur ascendenti per quod nascentis hominis uita significatur. Immodica ue ro uoluptas quam poenitentia dolorque sequuntur non est uitae fomentum sed pernities. sed nimis serio loquimur in confutandis nugis. De Marte uideamus Aboasaris rationem &finem faciemus. Fratres, inquit, significat &sorores, quoniam ex illius sunt parentibus, ratio dogmatis haec quoniam primo loco quo geniturae dominus iudicatur asscribitur Saturnus, secundo igitur lupiter, qui secundus est Planeta, tertio Mars pro sphaerarum or dine tertius. Sed ex eodem genere sunt Mars atque Saturnus, quia uterque malus &noxius est. Significabit ergo tertius locus, quae sunt generis eiusdem, cum eo qui nascitur, quare fratres atque sorores. Haec noster Aboasar qui nisi scripsit ebrius, haec certe scripsit insanus. Qui enim dissimilis magis Planetarum Marte &Saturnor ille ignis, hic terra, ille feruore furit, hic torpet fri ditate, ille nocturnus, hic diurnus, &omnes si percurres nullum inuenies influxum Martis, Saturni influxibus conuenire. Praeterea cum filij quoque similes sint parentibus, aut non debuerunt à quinto significari cui Venus asscribitur, aut erit dicendum Saturnum cum Venere quoque conuenire. Narrauimus rationes astrologorum quibus locorum proprietates probant, in eo forsitan magis arguendi quòd nimis diligenter quàm quòd pa rum illas uere taxauerimus, ductas tenui quadam similitudinererum, sed quamuis nullo negocio confutantur, habent tamen ex ueterum traditione scribentiumque testimonijs potius inficiandam quam negligendam authoritatem.