# Opera omnia 692

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, GAVDIA PLANETARVM CVM DOMIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/692
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/692

Ioui potius nonus, item secundus quàm undecimus. Marti septimus quam sextus. Saturno quartus quàm duodecimus. Quae poterit quilibet munera locorum Planetarum conditionib. conferens animaduertere. Abenragel ait signi cuius libet partes alias esse calidas & siccas, alias frigidas & humidas, alias frigidas & siccas, alias calidas & humidas, alias medias siue mixtas, quare de partib. suae naturae uigorari quemlibet Planetarum. Medias autem siue mixtas conue nire Mercurio, uerum non reciperet istam rationem Ptolem. & alij qui Ve nerem calidam & humidam esse uolunt, quare partes humidae & frigidae nulli Planetarum conuenient. Praeterea cum Mars in Ariete tantum quinque partes possideat, erunt tantum in Ariete si uerus Abenragel partes quinque calidae & siccae, reliquae conditionis alterius & à natura signi diuersae qui tum natura calida siccaque decernitur. Similiter erunt in Tauro plures aëreae partes longe quàm terreae, sic in alijs eueniet. Fallax igitur Abenragratio, nec si uera, nostram tamen explicat quaestionem, quando relinquetur incertum quae partes calidae quae sint frigidae, quia non erit certum quae cui Planetarum potius debeantur. RATIONES PTOLEMAEI DE PLANETARVM DO Cap. IX. mibus destruuntur. Vnc agendum de signis, & quidem super his multas iam rationes eorum euertimus ut quibus probant signa esse 12. sed nec plura nec pauciora. Tamen principium signorum statuendum ab Ariete, diuisionem praeterea illam in aquea, terrea, ignea, & aërea, cur item hoc illius Planetae uel exaltatio, uel trigonum, hoc alterius, restant alia de quibus nunc dicemus à Planetarum domibus ordientes. Neque enim si concedatur cum signis diuersis affinitatem huiusmodi esse Planetarum, ut hic quidem sub signo tali positus infirmetur, sub alio fiat fortior, horum tamen signorum differentiam nulla ratione possenos consequi, quoniam non potest aliter hoc fieri quàm pro natura stellarum eiusque signi, ut superius diximus. Sed naturam stellarum nobis ratio non demonstrat. Igitur nec signorum cum sideribus affinitatem, quae si spacia coeli potius quam stellas consequidi catur, nihil minus inexplorabilis erit syllogismo quam occultę caeterarum rerum proprietates. Ptol. de domibus Solis & Lunae nititur una ratione tan tum, de reliquorum domibus triplici. Prima sumitur à natura signorum. Secunda de proportione configurationis ad domos luminarium. Tertia de nu mero consequentiaque sphaerarum. Primam primitus excutiamus. Est autem eiusmodi: Capricornus & Aquarius hyemalia signa sunt, quia frigida, Saturnus quoque Planeta frigidus, igiur illi recte conueniunt. Peccat autem multipliciter argumentum. Sed primo quia debet in natura signi spectari potius quod conuenit exse quàm quod ex accidenti.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
