Latin
693.5 to 693.6
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 693.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
cui nulla communio cum Piscibus &Sagittario. Siquidem anni tempus sub istis signis ęstima tur, alterum finit hyemem, alterum autumnifinis. Igitur illud per frigiditatem repugnabit loui, hoc etiam per siccitatem, quanquam nec Pisciu hu miditas aquea uitali louis humori conuenit. Ptolem. ad istam se refert con cordiam, quòd utrunque illorum uentos facit, &uim quoque habet genitalem, quare cum illis louem consonare Planetam temperatum. Quae dum refello, putarem superuacuam operam facere, nisi potuisset haec prodere Ptol. cuius facile potest authoritas imperitis imponere alioquin his similia quae solent interdum literati per iocum ludentes inter se dicere uentos suscitant, igitur loui similia. Rationem reddit Auenrodan, quoniam rerum uiuena tium geniturae seminibusque praeest Iupiter, quorum uapores halitûs, que uentis nonnihil similes sunt. O mirabilem sapientiam, qua possunt etiam humidis sicca similia defendi. Nam uentos quidem philosophi (nisi fallor) omnes siccos faciunt contra genituram omnem humidam, sed et foecunda signa, quoniam posito in illis Sole semina germinant, res exorium tur. O si potuissent ad humanum semen deferri, commodius omnino accidisset hoc eis ab Ariete.