# Opera omnia 694

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, GAVDIA PLANETARVM CVM DOMIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/694
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/694

Sed non poterant loui dare quem Mars occupa uerat, quanquam omnino iniuria. Quid enim illi cum primo uere? cuius nullus calor, & genitalis humorque prolificus cum torrida Martis siccitate nihil participat. Inuasit audacia pari Scorpium nullo etiam iure, frigidum scilicet signum & autumnale. Non igitur istam si sequamur rationem satis aequa partitio fuerit ista domorum. Examinemus alias à configurationibus luminarium & a sphaerarum numero fusceptas. Verum quoniam per habitudinem colligunt ad luminarium domos, excuti prius oportet rationem qua domus ipsae luminarium statuantur. Est autem huiusmodi illa quam Ptolemaeus affert: Cancer & Leo de duodecim signis omnium maxime uergunt ad aquilonem, proximantque uertici capitum nostrorum, propterea duabus maximis & principalibus stellis, hoc est, luminaribus data sunt, Leo Soli quoniam masculum signum, Cancer Lunae foemineum. Primum igitur falsum quod assumitur, nam signa nobis uiciniora, Cancer & Gemini, non Cancer & Leo, deinde si sit uerum quae ratio docet, maioribus siderum signa conuenire nobis proximiora? Potuerunt hoc dicere ueteres hac similitudine, quòd & illa proximiora nobis inter Planetas. Sed Ptol. dicere non potest, qui medium facit Solem omnium Planetarum. An ideo factum quoniam in Leone Sol magis calefacit? Verum saepius dictum ex situ id euenire, non de signi proprietate, quare gentib. alijs facere Solem in Libra quod nobis facit in Leone. Quod si uirium siderum caeterorum, sensus ita ueros, & rationes, ut Solaris caloris haberemus, experiremur, de reliquis idem quod de Sole, magis affici nos ab illis accedentibus ad Leonem, quam quia procul à nobis in alijs signis inueniuntur. Analijs igitur rationibus Sol cum Leone concordat? sanequod calidum signum & siccum, quod masculum item est, non est proprium Leoni, sed Arieti commune& Sagittario. Restat una conditio cuius meminit ille grauissimus AboasarNam quemadmodum, inquit, Sol medius Planetarum, ita Leo medium signum aestatis, hac nisi ratione ligarer, non eram concessurus apud Leo nem melius Phoebum quàm apud alias coeli bestias hospitari. Sed persuasit Aboasar uere praesidium & dulce decus astrologorum, qui de Lunae quoque cum Tauro cognatione pulcherrimam rem cogitauit. Nam Ptol. attullit ad distantiam quòd inter signa proxima nobis est foemininum. Non contentus Aboasar aliud addidit, quòd significet Luna rerum initia, sit autem Cancer aestatis initium, cui demonstrationi quis non concesserit? Hoc non uidit Auenrodan usus alia ratione, quod proxime scilicet Solis ędib. ędes Lunae merito collocentur, quia Luna sequatur, sempe rSolem. Sed uiderit quàm de Venere & Mercurio rectius hoc dicatur, quorum etiam aedes proximas Soli natura fecit, si credimus Ptol. cuius interpres Auenrodan quem citauimus. Caeterum sint istae domus luminarium, quae ratio super alijs distribuendis Ptol.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
