Latin
GAVDIA PLANETARVM CVM DOMIBVS
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 695
Unproofread scanNot analysed yet
hanc affert imprimis, ut domus siderum malorum, qualia Mars atque Saturnus inimica radiatione luminarium domos aspiciant, domus uero bonorum ut louis, &Veneris amica, Mercurius illis proximus statuatur. Recte igitur Marti datum Scorpium &Arietem quadrangulares Cancro atque Leoni, Saturno Capricornum &Aquarium, illis oppositos, Ioui triquetra illis signa Pisces, Sagittarium, hexagona Veneri, Libram &Taurum, proxima Geminos Virginemque Mercurio. Sed nec uerum quod assumitur nec exassumptis recte colligitur. Nam domum statui eam rationabiliter dicimus in qua Planeta positus bene se habet, sed no xia Marti, Solique pariter illorum radiatio quadrangula, noxia item opposi tio Saturno, tum propter oppositionis aduersitatem, tum propter retrogradationem. Quod si uerum illud quod ipse tradit Ptol. felices omnes Planetas in ea distantia summotos à Sole, in qua domus eorum à Solis domibus distant, quod Graeci uocant ὑδροποιοποίαν, Arabes almugeam, sequeretur &Saturnum oppositum luminaribus, &Martem illis quadratum esse felices, contra sententiam omnium astrologorum de talibus schematis infortunia calamitatesque magnas decernentium. Postremo non quadrare principio quod colligitur euidens est, nam cum dicunt has uel illas domus triquetras uel quadrangulas esse domibus sic accipiunt, ut comparentur ad Leonem, quae inter eum &Capricornum pro signorum consequentia sunt ad alterum, ordine conuerso quae inter Cancrum &Aquarium, quare altera Solis altera Lunae medietas &imperium dicitur, alioquin domus Veneris tam quadrangulae quàm triangulae dici possent, cum sit Libra quadrata Cancro, Leoni, Tau rus, &Martis domus triquetrae forent, Scorpius Cancro, Aries Leoni. Igi tur ad domum cuiusque luminaris comparari debet domus collateralis &quasi sub sideris ditione locata. Quod si fiat falsissimum deprehendetur, opponiluminaribus, ut ait Ptol. domos Saturni, quoniam nec Aquarius Cancro, nec Leoni Capricornus opponitur. Quapropter domos quam Saturni nemo dixerit cum ex diametro luminaria respiciant se, quia sextum à Sole uel octauum Luna locum teneant, quod Auenrodan quoque confitetur. Alia ratio penes orbium numerum sumitur, ut cum de Leone Cancroque definitum est, tum proximioribus Soli, Lunaeque Planetis in ordine sphaerarum, proximiores domus ascribebantur, sic Mercurio statuunt hinc Geminos, inde Virginem dari, tum Veneri quę sequuntur, proxima Marti, deinceps loui, postremam Saturno, has omnes ab ista sphaerarum consequentia ductas argumentationes falsas, tum si uere forent incertas esse declarauimus. Recte igitur Auenazra lib. secundo Rationum: Quaesiui, inquit, in libris sapientum de signis rationes domorum nec reperi in eis aliquid bonum, tantum ad fidem experimentorum seconuertunt. Haec ille. Nos hoc libro rationes, proximo astrologorum experimenta labefactabimus.