# Opera omnia 696

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, FACIERVM ET FINIVM RATIONES IAM ESSE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/696
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/696

FACIERVM ET FINIVM RATIONES IAM ESSE reprobatas. Cap. X. Acies Planetarum quibus omnes utuntur à consequentia simi liter orbium diuiduntur, nam primas arieti partes decernentes domi no domus dant, sequentes sequentibus, iuxta ordinem situs & sphę rarum, Soli scilicet primas à Marte, secundas Veneri, atque ita deinceps. Indi primas dabant domino domus, alias duas dominis signorum eiusdem trigoni, quòd si trigona satis confutauimus & quae super or bium numero argumentantur, non est opus aduersus huiusmodi rationes, nouis rationibus. Super finibus adeò non conueniunt, ut quinque super eis fecerint opiniones, quare rationes alterius alter arguit & irridet. Ita uero sunt omnes debiles & infirmae, ut suos quisque confines nouo quodam iure mutet & inuadat alienos. Ex ordine trigonorum Chaldaei fines suos ordinarunt, ut trigona signa similiter partirentur. Esset autem modus par titionis, ut primas partes trigoni dominus occuparet, tum subsequentes qui sequentibus in signis habent trigoni potestatem, numeris semper ab octo decrescentibus ad quatuor. Aegyptij, quod illis obijcit. Ptol. nullum seruant methodi tenorem, nunc adeunt trigona, nunc reges, nunc patresfamilias, ordientes interdum ab his qui nullam in signo possident authorita tem, ut à Mercurio in Capricorno. Ptol. aliam probat diuisionem, cuius legere rationem cuique promptum libro primo Apotelesmaton. Pendet autem à dominis domus exaltationis & trigoni, quam probare non debuit tamen Ptol. nisi reprobat seipsum, quandoquidem illius author diuisionis exaltationem trigono praeponit, trigonum domui. Ptolem. uero praeponit omnibus domum, postremamque facit exaltationem, quae in illa diuisione cunctis ante fertur. Indi mascula signa similiter per omnia diuidunt, & foeminea pariter eodem exemplo, sed exempli in utrisque ratio nulla cognoscitur. Asotol dedit luminaribus etiam terminos, cuique Planetae totidem partes, primas autem domino domus prophetarum ordine, reliquas reliquis. Nos cum istud iam fundamentum & similiter domos, exaltationes, trigona, sustuierimus, uel si quid sunt in incerto esse probauerimus, concidit omnis ratio finium definiendorum (si qui fines esse concedantur. ) Praeterea si de trigonis, domibus, altitudinibus ueritas foret explorata, non tamen exploratum hoc modo potius quàm illo fines decernendos, unde nata uarietas opinionum dum aliud alijs magis probaQuòd bile uisum est.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
