Latin
697.1 to 697.4
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 697.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CVI MEMBRO SIGNVM DOMINETVR VARIE QUOD à uarijs determinari &ab omnibus parum rationabiliter. Cap. XI. Vod item caput Arieti, Taurum collo, signis alijs similia mem bra subijciunt, ab illo quoque iam saepe sugillato numerorum ordi ne trahunt originem, ut primum scilicet signum primę corporis parti praeficiatur, secundum secundae, tertium tertiae, quamuis illa quoque peccant in hac partitione, non tam quòd Arietem primum faciunt signorum, quòd signa 12. ueluti ex confesso rem tam ambiguam ne sal sissimam dixerim, quàm quòd corporis partes quasi principales tot fieri ra tio nulla persuadet. Aristot. septem fecit, Nicomachus 10. cur 12. ipsi reddant rationem, uident rem potius absurdam, humeros, brachia, manus in unam cogere partem signo uni subiectam, tam &pedes tibijs, tibias geniculis, &genicula femoribus, uti partes quatuor magnas, quatuor signis subijciendas. Praeterea facturis distributionem huiusmodi potius calida calidis, frigida frigidis, erant comparanda, quàm secunda secundis, terria tertijs, hac est potius obseruanda naturae communio quàm situs &ordinis enumeratio, nec forsitan riderentur pedes piscibus subijcientes, qui soli pedibus inter coelestia carent. Caueant igitur medici netam futili aliquando dogmate persuasi metuant uenam incidere brachiorum, si res postulet, Lu na Geminos peragrante quoniam brachijs Gemini praesunt, nec salutare remedium ducti uana superstitione morentur. Non Hippocrates, non Galenus, non Auic. non Paulus, non Oribasius, aut hoc ipsi fecerunt, aut alij ut facerent constituerunt, non qui nostra (quod alibi diximus) tempestate, feli citer &prudenter hanc artem exercuerunt, quare cesset omnis hoc genus insana superstitio, quae si nullam probatur habererationem, nec robur ha bere potest experimenti. Tum quia ueritas nulla consonat mendacio, tum propterea quae sumus libro sequenti plurima probaturi, tum ob ipsam ponentium hęc inter se contrarietatem. Nam dat Sagittario testes Auenazra, dat Aboasar illos Scorpioni, dat Alchabitius Virgini Diaphragma, quem Latine septum transuersum, Porphirius Leoni cui etiam uentrem, quod Arabes Virgini, sunt qui genua Sagittario, quae tamen Arabes &Latini Capricorno, Heliazer Garnozensis uir Hebraeus in lib.