# Opera omnia 697.5-6

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 697.5 to 697.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/697.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/697.5

de Anima Cancro manus & pedes assignat, cum tamen alij Geminis manus, pedes Piscibus reddant, Librae rursus ille crura pedesque etiam alia tamen ratione quàm Can cro subijcit, Cancro enim quatenus scilicet gradiendi functionem implent, Librae propter hanc similitudinem, quare dum fit incessus attolluntur & deprimuntur instar Librae. Caeteri librae nihil tale, sed Aquario crura, Piscibus pedes, Librae uero tam nates quam renes & lumbos subijciant, Scorpioni fel respondere ait Heliazer, naturam Sagittario, sed alij Scorpioni dant ue renda. Quod si quis dicat astrologis obseruatum nunquam tuto ferrum adNN moueri moueri membro cuius signo Luna per id tempus insederit, primum in tan ta incertitudine quodnam signo membrum subijci dicatur experimentum constans & confessum haberi non potest, tamen utcunque forsitan contigerit, sapiens tamen uir oppositum obseruauit. Scribit enim Nicolaus ore grauis philosophus & mathematicus, plerunque se uidisse factam salubriter in pede sanguinis missionem cum Luna foret in Piscibus, & in brachijs item cum Geminos illa peragraret.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
