Latin
Cap. XII
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 699
Unproofread scanNot analysed yet
Nec alium delapsus in errorem quàm quòd ad signi referunt naturam, quod à Sole pro situs prouenit uarietate. De figuris imaginum diximus abundanter libro octauo quàm sint nullae, uanae, quàm commentitiae. Non opera Dei, sed hominum, non à naturae ratione profecta, sed poëticae mentis temeritate conficta. Sed ut ille uerissime, nusquam tamen astrologi magis falsi quàm cum ex illis signorum proprietates eliciunt, quandoquidem à signis ut supra la te demonstrauimus, etiam in octaua sphaera differunt imagines, non modo situ mobilitateque, sed &partium mobilisque dimensu &quantitate. Denique nimis inerti, futili supinaque tarditate repugnant, dum eorundem signorum &ab opere Solis &imagine conditionem inquirunt: Etenim illud aperte signis immobilibus ex communi eorum consensu; mobilibus ista conueniuntur.