# Opera omnia 699

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, Cap. XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/699
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/699

Nec alium delapsus in errorem quàm quòd ad signi referunt naturam, quod à Sole pro situs prouenit uarietate. De figuris imaginum diximus abundanter libro octauo quàm sint nullae, uanae, quàm commentitiae. Non opera Dei, sed hominum, non à naturae ratione profecta, sed poëticae mentis temeritate conficta. Sed ut ille uerissime, nusquam tamen astrologi magis falsi quàm cum ex illis signorum proprietates eliciunt, quandoquidem à signis ut supra la te demonstrauimus, etiam in octaua sphaera differunt imagines, non modo situ mobilitateque, sed & partium mobilisque dimensu & quantitate. Denique nimis inerti, futili supinaque tarditate repugnant, dum eorundem signorum & ab opere Solis & imagine conditionem inquirunt: Etenim illud aperte signis immobilibus ex communi eorum consensu; mobilibus ista conueniuntur.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
