# Opera omnia 700

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, TAXATVR PTOLEM. DE PLANETIS LOQVENS, AC SI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/700
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/700

Adde etiam Mercurium terrae proximiorem, & à Sole propterea distantiorem, plus siccum fa cit esse quàm humidum. Quomodo igitur consentit sibi Veneris humiditatem conferens Lunari igne tam uicino tam parum excalescente, ut frigida multis existimetur. Et si riget Saturnus à Sole minus elongatus, nonne tota stellarum haerentium multitudo, cum distantior sit à sole torpida frigoris glacie distringetur? cum tamen inter eas igneae multas esse naturę pronuncient. Igitur ratio Ptol. non modo falsa sed nec consona sibi, quod in falsis plerunque rationibus usu uenit. Alij de Planetarum coloribus argu mentantur, quod in Marte quoque tetigit Ptolem. Dicunt igitur hi mentiri philosophos elementa putantes nullo colore saporeue participare. Sed aquae colorem album, dulcedinem ex saporibus conuenire. Terrae fuscum colorem & saporem amarum, quod alij tamen negant, dulcem potius contendentes, nec si foret amarus terram quicquam germinaturam. 1 uin igne saporem confitentur nullum, colorem uero rubeum. Aërem dicunt tam coloris quàm saporis expertem, admittere aduentitios uariosque colores. In planetis ipsis nullos quidem sapores, sed colores esse multiplices, ex quibus illorum facile naturam possumus explorare. Nam fuscedinem in Saturno terrenam ostendere proprietatem, & atrae bili conuenientem. In Marte ruborem igneae qualitatis & bilis rubrae testimonium facere. Venerem croceo & albo radiantem, ex croceo calidam intelligi, humidam ex albo, quae quoniam nec pares sunt qualitates, indicari naturę temperamentum, qualis aëris sanguinisque conditio. De loue similem fieri coniecturam. In Luna quod albicat humiditatem ostendi, quod fuscedinis aliquid habet frigi dam demonstrari. Mercurij quidem colorem identidem permutari, qui nunc uiridis uideatur, nunc fuscus, nunc in alium quoque uertatur aspectum, uerumtamen magis fuscum adamare, quare terrenae siccitati reddi conformiorem. Sic illi ratiocinantur nimis utique praeter rationem, nam consequuntur colores elementorum mixtionem quae nulla est in coelestibus, nec colore dicuntur ab Aristotele participari coelestia, nisi quatenus lumen color quidam est, neque uero si color indicat mixti aliquam proprietatem, indicabit & lumen naturam corporis praefulgentis, siquidem coniectura fit de colore, qui uarijs prometure uarietate putatur emergere. Quare cum non erit aliud color quàm luminis euidentia, magis aut minus clari, non de composito, sed de simplici corpore manans, nullum faciet no bis indicium corporis illuminantis. Quid quòd certa nobis indago coelestibus explorandis ex eorum coloribus nulla foret, etiam si ueris coloribus praedita essent, interiectu tam uasti, quodque magis obturbet, tam multifor mis spacij fidem coloris penitus auferente. Nec uolui obijcere illis Plat scribentem in Phaedone, non esse quae uidemus nos siderum corpora, sed radiorum quasdam reflexiones inaëre similem sideri speciem referentes, sicut in profundo uitam agentes pisces uident in aquae suprema facie non sidera sed imagines siderum, quasique dixerim radiosas umbras.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
