# Opera omnia 701

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, TAXATVR PTOLEM. DE PLANETIS LOQVENS, AC SI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/701
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/701

Verum siue hoc, siue ipsa sidera contuemur, nemo nescit initiatus sacris philosophiae uariari colores mirum immodum, rerumque uidentur interuentu corporum multiformium. Denique dubium apud medicos, an, quod putat Ga lenus, ex odore, colore, sapore, tactu, cognosci uires & proprietates herbarum possint, idque multis tum Auerrois rationibus, tum experimentis falsum demonstrari. Porrò de solo consequi nos id posse colore nemo suspi catus est, rerum inquam illarum quae sub oculos, sub obtutum habere dies integros possumus, non motu, non spacio, non luminis multitudine con iectantis industriam studiumque interpellante. Quis igitur de coelestib. hoc audeat polliceri? quanquam colores corporum illorum uerisimile quoque nobis immixti, sinceri, puri renuncientur. Calcis candor à niue fere non uin citur, cum sit tamen in calce plurimum caloris, in niue contra plurimum frigiditatis. Errat autem Auenrodan nimis impudenter, qui falli nos quidem in terrenis rebus colore credit, in coelestibus minime, quoniam illa mixta sint ex elementis, coelestia non sint mixta. Nam hinc maxime scimus de coelestium natura fidem adhibendam non esse coloribus, quoniam ex elementis non sunt mixta, cum tantum possit indicare naturam corporis color, quantum mixturae nobis indicat modum. Praeterea (quod mox dicebamus) interiecta tam uasta regione corporum multitudo, non potest quicunque fingantur ibi colores non peruertere, interpellare, quod uel ipla demonstrat super istis coloribus nata uarietas opinionum. Negat enim Aboasar tales coelestes colores Planetarum esse quales narrauimus supra, creditos ab his qui de coloribus sidera iudicarunt, quippe stellam Saturni plumbi potius referre colorem quàm qui terrae fuscedinem repraesentent, nec albedinem esse in loue, nec item Veneris esse proprium candorem, tum si Mars ideo calidus dicitur quare rubeus est, multo Soli rubrum colorem magis deberi qui sit Marte calidior, albam Lunam neminem putaturum qui non careat oculis, non nihil diuersa uidentur quae de coloribus Planetarum ex ueterum monumentis in naturali produntur historia, ubi candidus Saturnus, Iupiter clarus, Venus nunc candens cum Lucifer dicitur, nunc fulgens cum Vesperi nomen habet, Mercurius radians, Luna blando colore describitur, omnino quod dicitur in Mercurio uariare illum coloribus, quare naturę quoque multiformis & mutabilis esse defallaci nascitur euidentia, neque enim quòd Mercurius huiusmodi sit hoc contingit, uerum quoniam Soli proximum semper magna ex parte uidetur prope finitorem, qua coeli parte multiplices (ut testatur Ptolemaeus) halitus humiditatesque terrenae, uersipelles aspectus, & colores stellarum multiuagos repręsentant.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
