# Opera omnia 702-2

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, SI CONCEDAMVS PLANETAS PRIMAS EFFICERE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/702-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/702-2

SI CONCEDAMVS PLANETAS PRIMAS EFFICERE qualitates, non esse propterea concedendum alios noxios Cap. XIIII. esse, alios salutares. Aeterum siue talibus experimentis, siue primis adducti rationibus, concedimus quae dequalitatibus dicunt, non plus efficitur, quàm influxus siderum exploratos in permutando aëris statu non corporum per istiusmodi primas affectiones, uerum nec salutares has esse stellas alias noxias, nec quae propriae peculiaresque siderum dotes inde colligi potest. Primum si naturam terrae Saturni stella, si Martis ignem repręsentat, cur aut ille malus, aut hic. Si nec terra mala, nec ignis malus, ex quibus innumeri uitae usus, sine quibus natura constare non possit. Nam in uiuentium quoque corporibus bilis atra rubraque non sunt noxiae sed necessariae, nec minus utiles quibusdam muneribus subeundis, quàm uel sanguis uel pituita, quòd si nocere dicatur excessu, nocent eo modo sanguis & pituita, si supra modum excreuerint. Quod si de mundo uniuersali ratio particularis mundi quem hominem appellamus rite uestigatur, iniuria cognoscemus ascribi stellis, excessum cuiuspiam qualitatis in humano corpore. Nam quòd elementa maneant intra fines, & praescripto iure contenta, negocium mundi non facessant, à coclesti natura creditur esse, regente & moderante fluxibilem & erraticam materiam rerum corruptibilium.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
