# Opera omnia 703

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, SI CONCEDAMVS PLANETAS PRIMAS EFFICERE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/703
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/703

Cur non igitur eadem ratione coeli potius fuerit continere frenareque qualitates in nostro corpore sub continuam uitae dispositionem, quam alterius excitatu su perfluo reliquas perdere totumque labefactare? Quare si praeest atrae bili Sa turnus cum nihil à coelo non ordinatum non uiuificum emanet, non ex citabit illam ad exitium animalis, sed moderabitur ad conseruationem, nec habebit à stel la sua bilis atra quo magis & uiolentius agat, sed quo moderatius atque uiuacius. Est enim istorum materia quaedam congeries elementorum, efficiens causa coelum, sed efficiens in unum cogit quae miscentur, ac sub unius communionis pace omnia temperat, aliud alia coeli parte mouens, si diuersis ista stellis subijciantur, omnib. uero simul cum coelo stellis ad harmoniam totius unanimiter conspirantibus. Proinde nemo fallatur ut cum rubrae bili Saturnum pręfici audierit in subiectam sibi qualitatem fieri quicquam à stella suspice tur, quod ordini bono uitaeque non conueniat, cum non minus compescere tumultuantem, quam suscitare torpentem intelligi debeat coelestis pręfecturę munus. Nec mors à coelo sed à natura, cum uitio proprio quaeque qualitas ita degenerauerit, ut praefecti sideris disciplinam non sustineat, sed uel euagetur immodica, uel remissa deficiat, hoc est, quòd semel iterumque lectorem admo nui non esse professionem coelo magis iniuriam astrologica superstitione, quae quicquid à nobis fit praeter rationem, culpa uoluntatis, quicquid na tura euenit pręter ordinem, uitio temerariae labilisque materiae, id totum sideribus ambit imputare, nec putat illorum saluam dignitatem, si non illis indignissima quaeque accepta referamus. Ita igitur ratio colligatur non nocere corporibus, sed prodesse quatuor qualitates, cum sint modicae & temperatae, sed non aliter eas à stellis prouenire, non igitur quòd ab eis proueniant, stellas noxias dici posse. Primum neque Mars neque Saturnus ideo mali dici possunt, quoniam bilem hic quidem atram ille rubeam suscitet in corporibus, quando neutra, si fines modumque non excedat uitae noxia, cui potius est necessaria. Tantum uero abest, ut exuberet, exitialiter authore coelo, ut non aliunde intra modum praescriptumque contineatur, de qua re diximus abundanter libro tertio, quo loco probauimus mala corporis coelitus non prouenire. Quod si qualitates huiusmodi uigoraret coelum, & ultra modum, non statim sequeretur etiam malos Planetas omnibus Martem & Saturnum, sed essent aliquibus excessus isti salutares, nam & frigidum semen radij Martis temperarent, & plus excalescens frigore Saturniad competentiam redigeretur.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
