# Opera omnia 705

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, SI CONCEDAMVS PLANETAS PRIMAS EFFICERE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/705
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/705

A quo libenter id quoque sciscitarer, cum. sit Marte calidior Sol, adiunctaque siccitate, Mars insor tunatior & inter siderafortunantia primus Sol existimatur. Ita enim definit Aboasar, principe loco inter authores felicitatis statuens Solem, secundo Lunam, tertio louem, Venerem quarto, quinto Mercurium, de quo sibi uidetur dissentire, cum Mercurium sua natura siccum esse uelit, & terrae naturam sapere magis quàm aliorum. Quare si principia sua sequatur, debet illum inter noxia numerare. Dissentiunt autem alij cum inter se, etiam cum ab ipso quoque Aboasar plurimum, nam magna pars Lunam, Solem, Mercurium medios faciunt, inter nocentes atque beneficos, quos ut uidimus omnes beneficos facit Aboasar. Heliodorus & Paulus inter salutares quoque Mercurium annumerant. Ptol. Lunam salutarem, sed Mercurium & So lem medię conditionis facit, ut uel ista eorum inter se discordia non parum opinionem istam euertat, & artis incertitudinem palam faciat. Adde futu rum si uera illa suppositio de primis qualitatibus, ut ex 12. signis coelestibus citra controuersiam sex infelicia & infortunantia sint, omnia scilicet ignea, omniaque terrestria, cum illis abundent hae qualitates propter quas Martem atque Saturnum infelicitatis accusant. Sed & nouem potius quàm sex, cum in aqueis quoque cum frigiditate sicut putant exitialis humiditas, etiam non qualis sit aëris signis, qualisque in loue, Venere & i lanetis, aërea, hoc est, uitalis atque prolifica, sed aquatica fluxaque dominetur. Id quod absurdum duplici ratione, nam coclum primum omnium corporum maximeque beneficum, maxima sui partedam nabitur, & felicibus astris infelicia signa domus erunt, ut loui Pisces & Sagittarius, Veneri Taurus, quae debent tamen pronaturae cognatione distribui. Denique si fortunas hos Pla netas uocant illos infortunia, quoniam de primis qualitatibus quę uitales, magis ab his proueniant, contraque corruptrices & noxiae sunt ab illis, non plus tamen (ut cumeis benignissime decidat) efficient quam ad corporis habitum istam uel felicitatem uel infelicitatem pertinere, qui de primis illis qualitatibus temperatur & conciliatur. Caeterum ad externa fortuitosque suc cessus id etiam deriuari, quonam pacto defendent? si non illa sunt infirmissima, quae superius contra istam opinionem adduximus. Postremò ut nihil sint omnia quę nunc diximus, dubium non est nimis parum peritè parumque considerate facere qui de influxibus siderum penes has primas qualitates reddere rationem uolunt, quod tamen nullus non astrologus facit, nec qui se dogmatis huius artis naturales causas afferre posse glorian tur, alio tandem se conuertunt quam ad elementales huiusmodi affectiones. At ue ro siqui proprij particularesque siderum sunt afflatus, hi non huiusmodi qualitates, sed occultas uereque coelestes uniuscuiusque stellae pro prietates consequun tur, ad quas etiam solent in terrenis rebus referre quaecuque supra elementalem naturam, infra corporis tamen terminos attollere se uidentur, in quib. multas interdum uidemus dotes atque uirtutes, non solum de mixtione qualitatum ele mentalium non prouenientes, sed dissentientes etiam ab illa.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
