Latin
SI CONCEDAMVS PLANETAS PRIMAS EFFICERE
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 706
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmo dum mirobolani quidem temperatura frigida &sicca, plus ad mortem fa cere uidentur quàm ad uitam, in quo tamen secretioris naturae priuilegio ad uitam prorogandam uegetandamque mirabilis esse creditur efficatia. Mul to magis &Iupiter &Saturnus &natura omnis superior, si quae putant astrologi, influunt nobis, etiam si hic quidem Planeta frigidus &siccus, il le calidus humidusque censeatur, multa tamen ea quę praecipua non per has qualitates, sed per alias radiorum suorum occultas uires agere sunt putandi. Tum quare illorum naturae magis hoc congruat, tum quòd opera ad eos relata ab astrologis non possunt (ut demonstrauimus) ad qualitates il las affectionesque referri. Quod si est patet ratione illas deprehendi non posse, quod hoc loco probandum suscepimus. Restabit experientiae uia, de qua libro sequenti late disputabitur.