# Opera omnia 71

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, SECVNDVM ISAAC NARBONENSEM IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/71

SECVNDVM ABVMARON BABYLONIVM IIII. 1 De nulla re, quae in mundo sit actu corruptibilis, habet Deus solicitudinem. 2 Intellectus agens nihil aliud est quàm Deus. 3 Coelum calefacit inferiora per lumen suum super ea cadens. 4 Actus ipsi intellectus, intrinsecè. res autem intellectae extrinsecè dicun tur uerae uel falsae. SECVNDVM MOYSEM AEGYPTIVM III. hi anizil 1 Demonstratio octaui physicorum ab Aristotele ad probandum primum motorem adducta, aliquid probat speciale primo. 2 Scientia metaphysicae non est unascientia. Simplicitas primi & omni moda immaterialitas probari non potesi per causalitatem efficientem motus, sed per finalem tantum. SECVNDVM MAHVMETH TOLLETINVM V. Relatio nullam rem dicit extra animam. Species rerum repraesentatiuae sunt reductiuae in praedicamento, in quo sunt res repraesentatae. Sensibilia communia proprias species ad sensùs multiplicant distinctas: speciebus sensibilium propriorum. 4 Sensus tactus non est unus sensus. De nullare an existat, potest quaerere aliquis artifex specialis. SECVNDVM AVEMPATEN ARABEM II. 1. In coelo est materia alterius rationis à materia inferiorum. Lux & color essentialiter non differunt. Conclusiones secundum Graecos, qui Peripateticam sectam profitentur, Theo phrastum, Ammonium, Simplicium, Alexandrum & Themistium. SECVNDVM THEOPHRASTVM IIII. Si coelum inanimatum esset, esset quocunque animato corpore ignobilius, quod dicere impium est in philosophia. 2 Quiditas est sola forma. Itase habet intellectus agens ad producenda intelligibilia impossibilem intellectum, sicut se forma artis ad producendas formas in materiam artis. 4 Deus mouet coelum ut finis.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
