Latin
RATIONES ASTROLOGORVM DE DOMINIS
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 712
Unproofread scanNot analysed yet
Nam erat illa forte sua natura diuersam rem paritura, sed mutauit opus priuati fati uel fatum uniuersale regionis anni, uel prin cipis, uel ciuitatis, uel familiae, uel contubernij, uel antecedens, ut parentum, auorum, attauorum, uel arbitrium nati, uel aëris dispositio, per quem coelestes ad nos influxus traijciuntur, uel materia contumax, uel proximior causa non commoda, non idonea, superioribus motionibus. Hęc cum om nia, ut uolunt, immutare stellarum efficientiam possint, quomodo tuta erit argumentatio, si de eo quod euenit stellarum naturam interpretemur? pręsertim cum sint ea quae diximus, ita semper annexa stellarum operationibus, ut non possit ad stellam quasi initium referri, quod obtigisse saepius annotauerimus. Illud falli uidentur inexpiabiliter, quòd quae suis, exempli gratia, in regionibus, uel Aegyptij, uel Chaldaei, uel Arabes obseruauerunt, putant uniuersalis dogmatis habere rationem. Hoc est in omni pariter regione ualitura, cum tamen accidere omnino aliter sit necesse, siquidem ea sunt uera quae traduntur ab eis, quaeque usus &uitae fides ipsa demonstrat. Nam in aëris mutationibus id uidemus permanifeste ab eadem constellatione cieri alibi alias tempestates, hic placidas, ibi uiolentas, hic fieri niues, ibi serenitatem, alibi uentos, alibi pluuias. Nimis igitur est inconsequens in humanis corporibus pariendis, in successibus negociorum (si quidem fiunt ista de coelo) non aliud pro diuerso coeli curuamine, quanquam stellas easdem, in diuersis locis operaturas. Obiecit haec illis etiam Phauorinus quod nos Pauli Alexandrini authoritate confirmabimus. Is enim in isagogis Apotelesmaton felices in Aegypto genituras esse scribit eas potissimum cum Aquarius principalia obtinens loca bene fuerit affectus, quoniam sit Aquario subiecta Aegypti regio, ut hinc illud fortasse Mercurium in Aquario feliciter Aegyptiorum ingenijs aspirare, uerum in omni domo Saturni humiliari Mercurium, ac male se habere proditum à Materno. Patet igitur testimonio singularis astrologi non ualituras in om ni regione pariter easdem obseruationes (si quae fieri possent in aliqua regione fideles) quod non contingere rationibus multis iam demonstrauimus. Et si pater medicorum Hippocrates fallax in medicina dixit experimentum, nemo non indoctissimus in astrologia negauerit esse fallacissimum. SI QVA QUA EXPERIENTIA HABERI DE ASTROLOGIcis dogmatis possit eam nondum esse habitam. Cap. 11. Gebamus hactenus hoc ipsum ut probaremus nulla temporis diuturnitate, nulla hominum quorumcunque uel industria, uel doctrina, de secretioribus siderum uiribus experimentum posse comparari.