# Opera omnia 714

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, RATIONES ASTROLOGORVM DE DOMINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/714
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/714

Sed haec ueluti in re nostra Porphirij testimonium euidentissimum, qui quidem quas Cal listhenes ex Bahylone, temporibus Aristotelis & Alexandri, Chaldaeorum de astris annotationes in Graeciam misit, Mille ait & nongentorum trium annorum obseruationem duntaxat continuisse, quos annos ab Alexandro retro si numeres in Abraam patriarchae uel paulo superiora tempora desinere eos comperies. Hipparcus & Ptole. principes astronomiae, ubi pro dogmate statuendo ueterum obseruationes afferunt, nullas afferunt ipsi uetustiores his quae sub rege Nabuchodonosor apud Aegyptios Babyloniosue fuere, post cuius regnum sexcentesimo fere anno floruit Hipparcus, à quo ad nostra haec usque tempora anni non plus mille sexcentis aut circiter fluxerunt. Mendaciter igitur & fabulose tot seculorum habere se ia ctant obseruationes, eas uero quas habent necessario esse falsas, ita facile demonstratur. Aut enim coeptae sunt à temporibus Ptolemaei, aut ab his excidere qui Ptolemaeum antecesserunt. Siquidem post Ptol. coepit istius ob seruationis tenor non fuit satis hoc temporis ad obseruationem perficien dam, quod nec ipsi negabunt, si nititur experimentis antiquorum, quae sci licet uel Aegyptij tradiderunt, uel Chaldaei, quis rursus dubitabit esse falla cem? quando fidelis obseruatio de coelestibus esse non potest apud eos, qui motus coelestium recte non tenuerint. In his uero Chaldaeos pariter & Aegyptios aberrasse plurimum nemo nescit, qui mathematicorum libros at tigerit. Taxat eos ubique Ptolemaeus in Magna compositione, taxat Hipparcus, nec facile quisquam crediderit quam sero de coelestium motibus sapere aliquid rectum uita coeperit. Solis desectus primus Thales prędixit Eudenio authore, & Callimachus dicit quod primus inuentor fuit minoris Vrsae qua Phoenices nauigant. Idem annum in trecentos sexaginta quinque dies diuisit. Obliquitatem Zodiaci primum sideralis scientiae rudimentum excogitatam Plutarchus asserit à Pythagora, quamquam eam Euripides quidam Chius Pythagora iunior inuentam primitus à se glorietur, priusquam Solon floreret in Graecia, floruit autem ante tempora Christi annis fere sexcentis, nemo non putabat lunarem mensem triginta esse dierum. Pri mus Solon errorem hunc emendauit, ut scribit Proclus in Timaeum Plato nis. Quod si tam insigniter in Lunari motu tam facili familiarique nobis errabant, quid de motibus siderum aliorum occultioribus tardioribusque sit putandum, sed non est opus hic coniectura. Legatur Ptolemaei liber cuiti tulus Magna compositio, patebitque citra suspitionem ueteres omnes in coele stium motibus, toto ut dicitur coelo, penitus aberrasse, de motu quem dicebamus sideris proximioris, nihil non modo uerum, sed nec proximum uero deprehensum ab antiquis ibi cognosces.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
