# Opera omnia 716

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, RATIONES ASTROLOGORVM DE DOMINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/716
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/716

primo quasi fidem dictis facturus ad antiquorum experimenta se con uertit? quae uix ipse suo tempore uera potuit exordiri siderali scientia. Tunc primum tolerabiliter indagata, Petrus Aponensis aberrantem Galenum in Lunae motibus sic excusat. Haec exactè non scripsit Galenus, nondum enim erant comprehensa, nec fuit tamen Galenus Ptol. prior, sed contemporaneus. quare totam nos ita disputationem concludamus, si quae scripta est astrologia, experimentis ueterum nititur, fallax est, quia illis ratio defuit, cum neotericis ista quoque sint in ambiguo (ut supra osten dimus) nedum antiquitati fuerint manifesta, si iuniorum adhuc fallacior, quibus & ratio pariter defuit & tempus. DISPVTATIONVM IOANNIS PICI MIRANDVlae in Astrologiam libri XI. Finis. IOANrandulae Disputationum in Astrologiam, Liber XII. NON ESSE ADHIBENDAM FIDEM ASTROLOgiae quasi reuelatae. Cap. 1.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
