Latin
SECVNDVM AMMONIVM III
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 72
Unproofread scanNot analysed yet
SECVNDVM SIMPLICIVM IX. i Cognoscere actum suum non est commune cuilibet sensui exteriori, sed humanis sensibus est speciale. 2 Aristoteles in libro tertio deanima non tractat nisi de parte rationali. Cum anima in se perfecte redit, tunc intellectus agens ab intellectu possibili liberatur. 4 Eadem pars rationalis, ut seipsam exiens, dicitur intellectus possibilis, ut uero est talis ut seipsam ut possibilis est possit perficere, dicitur intellectus agens. Eadem pars rationalis ut extra se uadens &procedens perficitur spe ciebus quae in ipsa sunt, ut manens est dicitur intellectus in habitu. 6 Sciri potest ex praecedentibus conclusionibus quare intellectus agens quandoque arti, quandoque habitui, quandoque lumini assimilatur. 7 Passio à sensibili facta, in organo solo, sensatio in anima sola recipitur. 8 Sicut lumen colores non facit colores, sed praeexistentes colores potentia uisibiles, facit actu uisibiles, ita intellectus agens non facit species cum non essent prius, sed actu praeexistentes species potentia cognoscibiles, facit actu cognoscibiles. 9 Cum dicit Aristoteles, non recordari nos post mortem, quia passiuus intellectus corrumpitur, per passiuum intellectum, possibilem intellectum intelligit. SECVNDVM ALEXANDRVM APHRODISEVM VIII. Anima rationalis est immortalis. Cuilibet coelo praeter animam quę mouet eum efficienter, propria assistit intelligentia, quae illum mouet ut finis, ab anima tali secundum substantiam omnino distincta. Nullam diffinitionem etiam naturalem ex Aristotelis sententia, ingre ditur materia. Deus nec mala, nec priuationes intelligit. Numerus abstractorum de quo agit Aristoteles in duodecimo metaphysicae, non est numerus motorum, sed numerus intelligentiarum, quae sunt fines motus. 6 Cum dicit Aristoteles nono metaphysicae separata &diuina, aut totaliter sciri à nobis, aut totaliter ignorari, intelligendum est de ea cognitione, quę his contingit, qui iam ad summam intellectus actuationem peruenerunt. 7 Sic primus intellectus inter omnes intellectus primo se intelligit, alia secundario, ita ultimus intellectus inter omnes intellectus primo alia à se, &seipsum secundariò intelligit. 8 Metaphysicus &dialecticus aequè de omnibus disputant, sed ille demonstratiuè, hic probabiliter.