# Opera omnia 720

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, QUALES AEGYPTII ATQVE CHALDAEI APVD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/720
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/720

Cum fama esset Aegyptios huius in primis esse peritos, ad eos descendebant auiditate discendi, quicquid apud illos occultius sanctiusque uideretur. Descendebant etiam ut mathematicam discerent, quam quos modo memorauimus auide combiberunt, Pithagoras ille, Democritus & Eudoxus. Veruntamen ille titulus, sapientię praerogatiuaque secretioris disciplinę, non aliunde Chaldęis Aegyptijsque quàm de magisterijs doctrinaque numinum colendorum, quam auditam ab illis probauerint, nec ne boni philosophi alibi diximus, hoc tantum asseueramus naturalis primaeue philosophię quae rationibus demonstra tur, nihil Gręcos philosophos quicunque recte philosophati sunt ab Aegyptijs accepisse, sed quę ad cęrimonias mathematicaque spectarent, cuio rei uel illud sit argumento. Quod si aut de mathematicis, aut mysterijs agitur, Chaldaeos citari & Aegyptios uidemus, eorumque sententias afferri semper in medium, in philosophię rationibus apud Plat. & Aristotelem illorum nomina nulla sunt. Quod si philosophatum in Aegypto Thaleten dicas non negabo, ut qui ab eis etiam didicerit aquam esse rerum principium, in quam opinionem non ob aliud puto ductos Aegyptios quàm quòd de Nili inundatione beari suam regionem & fieri foecundam uidebant, unde ab illius quoque exitu per Aegyptum annum auspicabantur. Erant profecto rudissima ingenia, proptereaque superstitionibus idonea. Quas nihil magis quàm ingenij uiuida uis accedente doctrina reijcit & aspernatur, ita faciles erant qui à daemonibus etiam ad omne genus insaniae perducerentur; quòd si non erat eis religio aliud quam superstitio quòd ex magna parte lamblicus confitetur, in malorum eos daemonum cultu occupatissimos fuisse confirmans. Sequitur cum nomen illis sapientiae de religionis nomine foret, quanto sapientiores ferebantur, tanto fuisse illos insipientiores, quanquam ut superius dicebatur illorum commertium Graecis philosophis magis semper fuit in mathematicis, quàm illis fuit in superstitionibus. Thales in epistola ad Phereciden, in Aegyptum inquit, ego cum Solone descendi, ut sacerdotes & astronomos uideremus, nil de philosophia. Idem ab eis se didicisse geometriam, Demetrius dicit Democritum ad Aegyptios isse ut Geometriam disceret. Interdum Democritus & Platoni & prudentib. monstrosus etiam Pithagoras dictus. Sed inculpatum illud Platonis ingenium exhibens, quod fuit satis seculoque necessarium antiquitati honorem & titulo religionis, de caetero suam massam Aegypti fermento nusquam temerauit. Et sic Eudoxus quoque in uera Aegyptios est secutus astronomia, in diuinatrice, praeterea illis non consentit. Verum ne longius digrediamur ita concludimus Aegyptios & Chaldaeos occupatissimos in idolatrica su perstitione plurimumque mathematicis deditos, in reliqua se philosophia parum exercuisse. Nec quenquam moueat quod Auerrois ait apud Chaldaeos olim perfectam fuisse philosophiam, nam de Chaldaeis ipse non loquitur, quorum memoria uel monumenta ad nos peruenere. Sed ex illa opinione quae mundi credens aeternitatem, infinities ait has artes & abolitas, & redditas apud diuersas gentes.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
