Latin
Cap. III
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 723
Unproofread scanNot analysed yet
IN EA QUAE OBSERVANDA IN PRAEDICTIONIbus statuerunt quo pacto inciderint. Cap. IIII. Idimus apud quas gentes, &quomodo primum natus hic error, fieri coelitus res humanas, uel indicari, quomodo rursus in hac astrologi dogmata quib. utuntur in praedicendo deuenerint, facile est uidere. Non enim ut demonstrauimus ueris ad haec rationibus ducti, nam qui possent? cum non sit ratio uera mendacij. Tum rerum quoque nobis &loco, &natura coniunctiorum proprietates, aliter quàm ab operationibus non exploramus. Sed nec inducti experimen tis, alioquin cessare eos oportuit, multas saltem aetates à praedicendo, cum extra controuersiam diuturnis duntaxat obseruationibus &saepius repetitis experimenta huiusmodi perficiantur. Quid igitur coniecturas secuti sunt, partim à mathematicis quibus incumbebant? partim à parabolicis quibusdam similitudinibus sumptas, quibus nihil poterat cogitari fallacius, sed uel fallebantm ipsi rudes philosophię &dialecticae, uel falli posse pu tabant imperitum uulgus, nec properantibus ad diuinandi quęstum &glo riam tam satisfaciebat, quae uerisimilior, quàm quae facilior uia atque paratior, sic primum statuerunt fata hominum ista de natali hora pendere, tum quoniam id fere uulgò uidetur hominem fieri cum nascitur. Tum quòd alia principia, uel concipiendi foetus, uel animandi, posita magis erant in incerto quàm ut forent obseruanda in praedicendo, à mathematicis sic accepta, primum quoniam motus siderum metientes in duodecim partes obliquum orbem diuiserunt, numerandi facilitate rursusque eadem ratione quamlibet partium in triginta, &trigesimam quamque in sexaginta susceperunt hanc diuisionem quasi natura non arbitrio factam, " iam partes ipsi finxerant, sibi tot influxuum uires &proprietates diuersas esse decreuerunt, tum pro numero signorum duodecim loca diuisere, sex supra fi nitorem, sex infra, sicut sex quoque signa sub terra, sex supra semper reuoluuntur. Ita magno errore definitum obseruandum in primis, sub quo loco, quo signo Planeta collocaretur, alias enim ad influendum pro loci signique uarietate uires adipisci. Post haec quascunque in motibus diuersitates notarunt, eas in operationibus quoque stellarum notandis iudicarunt, quasi efficientiae quoque uis inde speciesque uariaretur. Sic aliud facere Flanetam decreuerunt cum rectus incederet, aliud cum repedaret, aliud cum subsisteret, tum pro siderum inter se, uel coniunctione, uel distantia fieri ab illis res diuersas. Obseruarunt autem in primis distantias quasdam, quas cum motus nonis metiebantur, insigniores nonnullos mutationibus deprehenderant, ut trigonum interuallum, quòd in eo Saturnus &Iupiter Soli configurati semper retrocederent, sicut interdum Mars in quadrangulo, Mercurium &Venerem ultra hexangulum remoueri à Sole nunquam uiderent.