# Opera omnia 724

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/724
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/724

Cogitauerunt igitur istas siderum esse distantias obseruandas, cum inter se trigona uel hexagona uel quadrata radiatione ponerentur, sed & opposita cuius euidens ratio est, praesertim quòd in his quoque configurationibus Lunae schemata ad Solem mutari conspiciebant, & cornicularem fieri in hexangulo, diuiduam in quadrato, praetumidam in triangulo, plenam in diametro, sicut item concirculorum quorundam ad uiam Solis, interfectiones fuerant imaginati, rem necessariam in motibus metiendis, sed uanam in influentijs, ita has quoque fatorum decretis adhibue runt caput caudamque appellant, quasi denique uires afflatusque radiorum ma thematicas has quantitates, situs, loca, puncta, distantias, non qualitates naturasque radiorum consequerentur. Sed hunc illi errorem nec animaduertebant ignoratione phisicae, nec poterant euitare si singulis momentis alias in coelo constellationes esse uolebant, quae nascentium identidem hominum uitam, fortunam, mores, ingenia, uariarent. QUID OBSFTVANDA ILLA INDICARENT, QUI

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
