# Opera omnia 726

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/726
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/726

sunt, aut in tres partes ob ternarij perfectionem, aut in nouem, quoniam nonum signum cum primo qualitate concordat, Sagittarius scilicet cum Ariete, Capricornus cum Tauro, atque ita de reliquis, haec etiam Ptolem. quanquam astrologus cum legisset irrisit. Illi uero diuini uiri, Aegyptij, Indi, Chaldaei, quasi primam philosophiam amplexabantur. Veniamus ad loca quorum proprietates ex similitudine quadam definierunt, ut quoniam coelimedium locus sublimis, quae putantur esse sublimia significaret, imperia, regna, potestates, quasi non descendat intus potius homo quam ascendat, oriens nascentem indicaret ex utero prodeuntem, septimus locus aduersarios quia primo opponitur, duodecimus carceres & tenebras, quoniam ad eum locum Sol cum peruenerit suscitatis uaporibus nec dissoluris aër ueluti tenebrescit. Sed non omnia prosequi oportet quę supra commemorauimus, tantum satis ad memoriam reuocare quomodo sidereae istius coelestisque disciplinae gradatim oracula prodierunt, quae sint sibi inuicem mire connexa fabula fabulae ubique manum porrigente. Sic enim cum trigonum & hexagonum interuallum bona determinassent, rursusque Planetas bonos Venerem & Iouem, sed & So lem & Lunam quoniam bonis boni gaudent, gaudere dixerunt louem in 11. loco, Solem in 9. quorum alter hexagonus, alter trigonus est horoscon po, Lunam in 3. Venerem in 5. qui ab ascendente similibus distant interr uallis, dederuntque melioribus ac potioribus loui scilicet atque Soli loca supra terram, infirmioribus uero quae sub terra, sed & Martem eadem ratione 6. loco gaudere, Saturnum 12. uoluerunt, quoniam sunt haec loca malam sicut illi quoque Planetae mali. Nec dubito pro natura deinde horum planetarum multas ipsis locis ab eis tributas proprietates, ut 9. uaticinia, quem Sol dare creditur, 3. breuia itinera, sicut breuius omnibus stellis spacium circuit Luna, mcerorem 12. pro conditione Saturni, & clancularios inimi cos, sexto seruos & morbos, ob naturam nocentis, sed efficacis agilisque Planetae. quinto gaudia, filios, uoluptates, ob Venerem, quam & praesulem harum rerum non magis iudicio statuerunt, quàm de stellae nitore, radijs, & pulchritudine, unde illud alma superne nectareum ridens, quare credita antiquis elegantiarum & uenustatis Dea, talibus usi demonstrationibus, quasi filiae araneae rete praestigiosum contexuere, quod si procul aspicias fallat mentita filorum magnitudine, & illecebra textus nouitatisque lenocinio, si comminus intuere contemnax, si tangas manu disrumpas, atque dissoluas.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
