# Opera omnia 729

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, QUIBVS FOMENTIS AVCTA QUOMODO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/729
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/729

Aegyptijs & Chaldaeis ad Graecos astrologia deuenit, sed per authores ignobiles. Nam excepta domibus circulatorum, Licium & Academiam non intrauit, sed nec in porticum, quoque licet procurante thale concorditer admissa, nec qui poterat atomis & uacuo astrologiae tamen credere potuit, Epicurus. Primus centesimo & quadragesimo post Christum anno, bene audiens in literis, eam coluit Ptol. sed parcius quàm caeteri, ita ut non tam insaniae isti fauere quàm modum ponere uoluisse uideatur, ut cumque authoritas unius hominis sem per mathematici, raro philosophi, tot contra, in mathematicis philosophiaque hominum clarissimorum obstantibus praeiudicijs, relabitur. Rapuit nomen Ptolemęi Graecos aliquos in errorem, alioquin ad superstitionem propensos, ut Porphirium, cuius nimiam in cultu daemonum ope ram curamque superstitionum, & praeceptor Plotinus, & discipulus lambli cus damnauerunt. AGraecis ad Arabas maiori tamen authoritate deuoluta, mirantibus illis quicquid à Graecis scriptum inueniebant, & in nominibus Aegyptiorum & Chaldaeorum uanam illam antiquitatis speciem suscipientibus, sicut autem acceptam illam à Barbaris repurgauit pro uiribus, circumciditque Ptolemaeus prudentissimus astrologorum, ita acceptam à Graecis, Grammaticus quidam Aboasar & scriptor historiae refert, nugis & fabulis innumerabilibus, fecitque astrologiam pene tanto peiorem astrologia Ptolem. quanto bonis artibus peior est astrologia, factus homo ad inanem loquacitatem, nec modo philosophiae, sed astronomiae quoque fere penitus insolens, fugillatus à doctissimo quoque astrologorum, multitudini gratus, apud quam magnus qui plura dixerit, non qui meliora. Creuit autem per ea tempora studium mathematicę, sicut totius quoque philosophiae disciplinarumque omnium in Hispania, in qua cum regnaret Al phonsus in numeris mathematicis & coelestium motuum supputatione dili gentissimus, amaret quoque diuinatricem uanitatem, alioquin philosophiae stu dijs non imbutus, & in eius gratiam Arabum & Graecorum multa eius artismonumenta ad nos peruenerunt, per loannem praesertim Hispalensem & Michae dem Scotum scriptorem nullius ponderis, multae nero superstitionis. Amplexatus hęc primum Albertus utpote noua, natus enim per ea tempora, sed puto non tam senex probauit quàm iuuenis, sicut & magica adolescens cum uulgasset, matura aetate detestatus est sanctissimam in coenobio, & inculpatam uitam degens. Factum tamen tempore procedente cum diuturnitate traditionis, tum multitudine scriptorum, & quadam cum mathematica astronomia tam nominis quàm subiectarum rerum, affinitate, ut fere in controuersiam iam ueniret, an sine fallacia scientia? an superstitio foret? ue rum licettam multis seculis à multitudine excepta, cuius proprium nihil sapere, à superstitiosis exculta, quorum scire delirare est, curiosis quaesita nullo iudicio uiris, ita semper, ut primo libro monuimus, à prudentibus à philosophis, sanctissimis uiris irrisa, confutata, profligata fuit.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
