Latin
QUIBVS FOMENTIS AVCTA QUOMODO
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 730
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quo tempore cum idolorum cultus in Aegypto atque Chaldaea, cumque omnium uanitatum insania adolescebat, apud Hebraeos ueri Dei cultores per Mosem, per Esaiam, per Hieremiam, per alios prophetas, uoce, scriptisque damnabatur. In Graeciam cum uenit Pithagorae non placuit, authore &Diogene &Theodoreto Platonici &Peripatetici ne dignam quidem putauerunt, de qua uerba aliquando facerent, ut quam inter artes circulatrices haberent. Eudoxus Gnidius legislator prudentissimus (scripsit enim leges ciuibus suis) idem magnus sub Platone philosophus, in mathematiis uero princeps aetatis suae omnium consensu, nullo modo credendum astrologis affirmauit, scriptumque reliquit. Fecerunt idem aliquot post annis Cassander ac Archelaus insignes mathematici: fecerunt Panetius &Car neades, graues uerique philosophi. Romam quoties ueniebant uel ex Aegypto, uel ex Babylonia diuinatores isti, toties eos Romana illa prouidentia seuerissimis legibus urbe submouebat, sic sub Tiberio, sub Vitellio, sub Diocletiano, sub Constantino, sub Gratiano, sub Valentiniano, sub Theo dosio, uel deserere professionem, uel poenas dare professionis coacti sunt. Hadrianus horum praestigijs cur sit delectatus satis manifestum, nam propensione quadam naturae Aegyptum sic adamauit, ut nihil Aegyptiacum posset illi non placere, quo tempore tamen Phauor. illos aperte, Plutarchus oblique, grauissimo uir iudicio sugillauit. Mox sub Ptolemaeo cum parum uisa est honestari, statim &Plotini magni Platonici, &Alexandri Aphrodisiadae insignis Peripatetici, &Origenis in omnibus disciplinis eminentissimis, iudicijs infamata est. Cum ad Arabes uenit, detinuit quidem Abenragel. &Aboasares, nec dialecticos homines, nec philosophos, Auerroës &Auicennas non detinuit. Vbi uero in Academia Parisiensi primitus apparuit, uix impetratum à curiosis quin internitioni data sub ignibus delitesceret, cumque aliquot post annos honestare eam Rogerius Bacchon &alij quidam conarentur, restiterunt eis uiri doctissimi Gulielmus Aluernius episcopus Parisiensis, &post eum Nicolaus Oresmus mathematicus excellens, &Henricus ex Asia, &loannes Caton, &Brenlanlius Britannus astrologiam non so lum qua parte laedit religionem, sed plane totam, ut uanam falsamque detestantes. Quare non ita unquam artis nomen obtinuit ut in praescriptum abierit, nam semper aliquis ueritatis patronus obnunciauit.