# Opera omnia 733

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, QUIBVS FOMENTIS AVCTA QUOMODO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/733
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/733

& domi bellique omnia consilio ac prudentia gerendi, tam fuisse compotem, ut nemo aetate sua in ciuili exerci tatione uideretur magis laudandus, tamen ad hoc nobis cum fateri oportet commodius, natum esse perinde atque coelitus demissum, ut post eloquentiae disciplinas & benedicendi artes à Petrachis, Philelphis, Aretinisque rhetoribus ante iuuentuti Florentinae traditas, quo esse absque controuersia possent ciues cunctis nationibus exteris nitidore scribendi calamo, & puritate linguę ornatiores, ipse tandem patriae inferret quoque illam expultricem uitiorum sapientiam, & arcanorum inuestigandi rationem quae in libris & monumentis priscorum ad sua usque tempora latuissent. Ad id prouinciae diligenter acciuit undequaque doctissimos, & ueterum authorum peritissimos uiros, quibus cum rerum scientia etiam satis esset eloquentiae Demetrium Chalcondylen, Marsilium Ficinum, Georgium Vespucium, Christophorum Landinum, Valorem, Angelum Politianum, Iohannem Picum Mirandulae Comitem, caeterosque orbis eruditissimos, quibus antiquorum solertia & arcana uetustas malignitate casuum obliterata in lucem rediret. Hoc egere summi uiri certatim. Nam docuit hic, commentabatur alter, legerat iste, interpretatus est ille, ac linguas uertit in linguas. Marsilius Graeciam duxit in Latium. Romanos in Gręciam Po litianus reduxit. Instabant omnes operi, nemo non summas Medicibus laudes afferens. Hos in heroas Beatissime LEo tuus natalis uirgula, ut aiunt, diuina feliciter recidit, Dijs gratia, certe ut non restaret ullum elegantioris doctrinae genus, in quo tu non euaseris peritior, adeò quidem puer amplexus politissimi suauitatem Politiani. Quid multis? Florentia illo aeuo nihil erat floridius. In qua renascerentur optimarum artium, quę ante QQ. ante cecidere omnia, nihil remansit intactum de linguis & literis, quo non exercerentur nobilissimi Florentini.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
