Latin
QUIBVS FOMENTIS AVCTA QUOMODO
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 734
Unproofread scanNot analysed yet
Ea fama ego tum quidem uehementer mouebar, tactus eius loci cupiditate, ac non solum magnificentissimi &insueti nobis Hercynijs aedificij auitae domus tuae, quam magni Cosmi nominarunt, uerum etiam parentis tui desiderio uisendi, unde nostro seculo tanta commoda prodijssent. Igitur in Italiam profectus cum illustri Eberhardo Probo Sueuorum nostra aetate primo Duce, cui à Secretis fiebam, intraui Florentiam circiter 12. Calend. Apriles, Anno Christi 1482. Cunque insignem Medicae gentis nobilitatem eim duci commendassem, ut pro rei ueritate profecto debui, optabat cum eo sibi uiro colloquium habere. Quod ubi animaduertisset, nescio quo reuelante, Laurentius apprehendit peregrini dexteram perquam humaniter, omnesque nos domum suam duxit, singula uisu digna ostendens. Primo, faberrima equorum stabula, deinde armamentarium omni adparatu bellico refertum, post item singulos thalamos pretiosissimis aulaeis ornatos pulchrosque tapetas, &in excelso culminis tecto arboribus consitum nemus, hesperidum hortos, ac aurea mala, cuius Bibliothecam cum in coelos usque uerbis extollerem, perhumaniter, ut solebat uir suauissimus, respondit maiorem sibi thesaurum in liberis esse quam in libris. Quaeso te Papa Sanctissime, sinas me loqui tecum aliquanto liberius infimatem de media plebe hominem, Quan ta putas metum captum admiratione cum quodam insigni gaudio, quan do uniuersis adplaudentibus audiuissem ad summa te rerum fastigia conscendisse optimum optimi sapientissimique Principis diui Laurentij Medicis filium, recordabar subito tanquam hierophantes aliquis paternum illud uaticinium uere prophetię par. Quid hac ex Laurentio laurea fruticari queat, non modo laurentibus populis, sed etiam toti orbi pretiosius, quis maior excogitari thesaurus possit, quàm sit illud tuum ineffabile regnum, unde nobis omnes diuitiae tanquam ex Pactoli abysso fluunt, omnes gratiae, omnes optimarum literarum ornatus, &omne quod est in hu manis bonum. Semina iecit pater uniuersae ueteris philosophiae, quae nunc te filio in culmos surgunt, ut te regnante, nobis spicas illius metere liceat in omnibus linguis, Graeca, Latina, Hebraea, Arabica, Chaldaica &Chal diaca, quibus hoc tempore libri tuae Maiestati offeruntur, &uberius omnia perficiuntur sub tua ditione, quae sunt à parente tuo prudentissime inchoata. Quare cogitans sola studiosis Pythagorica defuisse, quę tamen sparsim in academia Laurentiana delitescunt, credidi haud ingratum tibi futurum, si &ea foro afferrem, quae Pythagoras, nobilesque Pythagorei sensisse dicuntur, ut tuo felici numine legerentur Latinis hactenus ignotaItaliae Marsilius Platonem aedidit, Gallijs Aristotelem la. Faber Stapulen sis restaurauit. Implebo numerum &Capnion ego Germanis per meres nascentem Pythagoram tuo nomini dicatum exhibebo. Id tamen absque Hebraeorum Cabala fieri non potuit, eò quòd Pythagorę philoso phia de Cabalaeorum praeceptis initia duxit, quae patrum memoria discedens è magna Graecia rursus in Cabalistarum uolumina incubuit. Eruenda igitur inde fuerant ferè omnia. Quare de arte Cabalistica, quae symbolica philosophia est scripsi, ut Pythagoreorum dogmata studiosis fierent notiora.