# Opera omnia 735

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, QUIBVS FOMENTIS AVCTA QUOMODO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/735
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/735

In quibus omnibus nihil affirmo, tantum utut opinantur infideles recito, qui Simonem ludaeum Cabalę peritum audituri Francofordiae in unam Cau ponam è diuerso itinere conueniunt Philolaus iunior Pytbagoreus, & Mar ranus Mahometista. Iam uero reiectis in diuersorio sarcinulis peregrini famem pellere cupientes, horrent conuiuarum tumultuantem gregem, at il lis post symposia tabernam deserentibus, ita coepit Arranus: Temperaui à multis mihi uerbis in tanto murmure coeMpulonum indigenarum, qui nimium poti à prandio nunc abeunt, ueritus ne male audissem, si quouis sermone aduena ego fremitus interca lassem eorum, quos exitiosa temulentia onustos nouerim. Post uero quam hinc illis profectis, soli nos in isto pridem diuersorio conuenimus, ambo, ut est uidere, peregrini, & haud parum ab itinere fessi, iubeas oro cauponi, si tua mecum stat sententia, ut secundae mensae ferantur, & bellaria minime Sybaritica, quando liberiore gestu conuiuere licet & colloqui. At ecce structores accedunt, nescio quae promentes tragemata cum nucibus & ca seo utinam bithynio & cratere incertum zythico an uinario, quaquam nobis omnium nihil monentibus. Tum Philolaus, haud mediocri dexteritate ait, cauponariam agit hic institor, ut qui nummis ubique locet pedicas, etiam hospitibus addat aurita ministeria, quo plus uini obligurire gestientibus uendat, mox enim atque de bellarijs sermo excidit, fercula praesto sunt. Nunc sane inter honesta pocula opto nobis laxiora sodalitia fore. Nam utrique me consule uultus, mi conuiua, capiendus est nouus, & lassatis membris curanda requies. Potissimum uero mihi post longam nimis & scabram uiam, durosque calles, quos hucusque sum emensus. Quid tibi sit integrum ignoro, cum detua peregrinatione nondum factus sim certior, quam longinque, ut quis tu, aut undenam ueneris? E Byzantio, inquit ille, Constantini urbe, quam multi nouam Romam appellant, sum enim patria Byzantianus, studio uarius, siue Graece uelis, aut Hebraice, seu magis Latine, Arabum tamen doctrinam plus callens, & nisi molestum est, tu uicissim indicare ne recuses qui uir ipse sis. Philolaum me nominant, inquit iste, Ala num natione, disciplina Pythagoreum, & fortasse haud absimilem tui linguacem, sed quod tibi erit uocabulum quaeso? Constantinopolitani Mar ranum me uocant, ait ille, nomen à Cherintho & Ebione, scholasticis notum, quod & aqua tinctus & recutitus apella, utrinque alioqui tam Moysi legibus quam Christianorum doctrina sum initiatus, scholasticos memoras audio. Philolaus ad hęc, Id rogo autem sunt ne humanitatis scholę Constinopoli modo, istenistos maxime omnium crudeles & truculentissimos Turcos? Plurimae, inquit ille, quibus se excellentissimis ingenijs homi nes dediderunt.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
