# Opera omnia 736

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, QUIBVS FOMENTIS AVCTA QUOMODO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/736
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/736

Est enim plus illic discipulorum quam decem millium, è Persia, Graecia, Latio, & Iudaismo in unis moenijs, inter quos cum iam an nis duo de uiginti multarum artium auditor fuerim, libuit tandem expatiari alio, si forte uel trans alpes inuenirem studio sapientiae praeditos, qui de maximis quęstionibus copiose queant probabiliterque dissertare. Tum cuiatis philosophiae: petebat Philolaus, & Marranus, Cuiusuis retulit, cum sim nullis ipse unius disciplinae legibus astrictus, quo minus ne secta quidem fidei libere quicquid sensero defendere prohibeor. Certe par habes mecum Philolaus inquit, ut uideo explorandi desiderium. Nam ad Germanorum nobile hoc emporium Francofordiense migrantibus è Thracia mercatoribus comitem me iunxi, quod acceperim hic esse ludaeum magnae in opera Cabalistica famae, ac ingentis existimationis, quae una facultas, ut saepeaudiui doctissimos homines suaui ocio & consilijs uberrimis adfluentes me praesente arbitrari, prae caeteris esse queat philosophiae Pythagoricae cognatior tanquam nihil similius. Nam esse Pythagoram omnia fermen dogmata istine expiscatum aiunt. Iudaeo illi Simon esse nomen perhibent Eleazari filio ex antiqua lochaicorum prosapia, quem nunc remotis men sis adoriri stat sententia. Ego uero, inquit Marranus, si per te licet tecum ipse uirum accedam, tametsi Pythagorica parum edoctus, semper enim mihi Arabes magis uenerationi fuere Algazel Alpharabius, Abucaten, Hali, Abumaron, Abensina, quem Latini Auicennam & Abenrust, quem Auerroem uocant, & reliqui consimiles peripatetici. Quanquam nemini unquam mea ętate negatum fuit Constantinopoli qualemcunque singularum propè linguarum atque sectarum philosophiam consequi maxime dissimi lium gentium praeceptoribus indies publice docentibus. Tum Philolaus, Confide, nam facile, inquit, Pythagoreus sit is, qui & libenter uerbo credit, & pro tempore tacere potest, & omnia pręcepta intellectualiter intelligit, At ille, astabo saltem ubi patieris tanquam Pythagoreus aliquis, & audiam qua de re sermo inter uos fiat. Itaque inenarrabili gaudio delibutum me reddes, cum permagni aestimauero in conuersatione sapientum fuisse. Et Alanus: Veniamus ait, nam in pomario domi eius, in qua habitat, deambularenunc solus dicitur, ac certe hic loci est, & ostium patet. Cernis ne istum ex horto nos uersus incedentem: Pge, maturius ingrediamur, Salue magi ster. Cui Simon de more gentis, Dominus uobiscum. Tu ne Simon ille lu dęus? rogant aduenae. Tum is, Vtrunque, nam & Iudaeus sum & Simon. Quę autem nomina uestri amborum accipiam? quo rectius uos alloquar.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
