# Opera omnia 738

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, QUIBVS FOMENTIS AVCTA QUOMODO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/738
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/738

Cum enim in isto mun do sensibili quicquid elementis quatuor constat n, id est, mystum, id omne aut anima careat, diuersi & uagi motus effectrice, ceu iacens immobiliter, & quiescens ut lapis & ferrum, aut uegetet & crescat ut planta & herba, aut multifariam dimoueatur, progrediatur, & tantum uiuat ut animantia, bruta & conchae, aut etiam rationaliter loquatur ut homo, quae solent adulescentes nostri de libro in nn, id est, spiritus gratiae sic Hebraice nominanda discere η2v2η nn a υn, id est, lacens, pul lulans, uiuens & loquens, nihil profecto eorum est, quod intentum coelo se non modo quodam arrigat, quasi eo conspectu quendam sibi uirtutis suę usum gliscens, & mores fingens, ut altissimos terrae montes coelum uersus, ab imis uallibus exurgere cernimus, iuxta Psaltae carmen: Ascendunt mon tes & descendunt campi, ut experimur in altum procellas maris erigi, ut ascendit mare fluctuans in Ezechiele, ut flatus aëris è cauernis exuperare sen timus. Nam & naturae dominus in illo eodem Propheta erumpere facit spiritum tempestatum, ut denique omnia ignea leuari uidemus. Ascendit enim ignis de petra in Iudicum uolumine. Ita uiri praestantes, quae uestra ingenij uis est, intelligitis quadam necessitate coactos fateri nos quanto quaeque res nobiliore natura extat, tanto eam adeptione sublimiori gaudere, ceu gra num frumenti iactatum in terram, quod non quiescit, donec glebae uiscera frangat, & extra telluris meatus suspiciat, & coelesti aura fruatur. Eadem est ratio in metallicis quoque cum id quod generosius est in altiores spiritus ebullit ab alikmia sublimatum, ut puriora semper ea uideantur, quae sunt sublimiora. Sic quae apud inferos esse dicuntur lurida & squalentia, sordi busque depressa iudicamus, quae apud superos candida & illustria incredi bilique decore ornata miramur, & praeconio laudum prosequimur. Quanto magis omnium opinione cum solers natura rebus iacentibus, uegetan tibus, spirantibus ingenia talia ingignat ut altiora petant, profecto non uidetur ea hominem neglexisse omnium animantium dominatorem, animal decorum & uenerandum, cui animal nobilissimum, caeteris pręfectum, non modo prudens & sapiens, uerum & contemplatiuum & religionis capax, quin meliorib. & sanctioribus ipsum dotib. ornauerit, & praesertim id generis donauerit conditione, ut ex insito sibi naturę desiderio quibuscunque possit uiribus ad summa & optima tendat. Hominem enim melior natu ra Deus, ut extat sacratissima historia ex duob. composuit limo terrę & spiraculo uitae, ut limo indutus corporea prudenter curet, & spiraculo uitae praeditus, sapienter amet diuina, producatque terra animam uiuentem ad speciem suam atque atque propriam, uidelicet illam peculiarem Ideam, non brutorum, non plantarum, non lapidum aut lignorum, sed ab ore Dei natam, & in faciem eius diuino spiritu adflatam mentis suae ipsam illuminationem.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
