# Opera omnia 74-2

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, SECVNDVM ADELANDVM ARABEM. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/74-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/74-2

sunt corporaturae & albi coloris. 6 Ex eadem conclusione elicio, cur omnes Teuthones apostolicae sedis sint reuerendissimi. 7 Sicut Apollo est intellectus solaris, ita Aescul. est intellectus lunaris. 8 Ex praecedenti conclusione elicio ego, cur Luna in ascendentedat sanitatem nato. 9 Duplex est malorum daemonum genus, alterum animae sunt & substantiales daemones, alter um materiales potentiae & accidentales daemones. 10 Duplex genus daemonum, de quibus dixit secundum Porphyrium praecedens conclusio, nihil credimus esse aliud quàm membrorum legem, & po testates harum tenebrarum, de quibus apud Paulum, quamuis de quiditate & substantia harum potestatum eos non credo conuenire. 11 Plato in principio tractatus Timaei de extremis tantum determinat, id est, deeo quod uerè est nullo modo genitum, & de eo quod uerè genitum nullo modo ens, de medijs nihil, quorum alterum ens & genitu, alterum genitum & ens. 12 Deus ubique est, quia nullibi est, intellectus ubique est, quia nullibi est, anima ubique est, quia nullibi est. Sed Deus ubique & nullibi respectu omnium, quae post ipsum. Intellectus autem in Deo quidem est, ubique autem & nullibi respectu eorum quae post ipsum. Anima in intellectu & Deo, ubique autem & nullibi respectu corporis.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
