Latin
746
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 746
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si hoc in humanis fit, &quasi uilioribus ac sellularijs opificijs, ut ab auditu recipiant, atque credant eis uiris, quos prae alijs doctrina singula ri esse praeditos arbitrantur, an in summarum &diuinarum rerum sciena tia quam nostris uiribus ne unus item &alter attingere uix possumus, tra ditionem sanctorum hominum &receptionem fore contemnendam putabimus? quae Cabala Hebraicè dicitur. Est enim Cabala diuinae reuelationis, ad salutiferam Dei &formarum separatarum contemplationem tra ditę, symbolica receptio, quam qui coelesti sortiuntur adflatu, recto nomine Cabalici dicuntur, eorum uero discipulos cognomento Cabalaeos appellabimus, &qui alioquin eos imitari conantur Cabalistae nominandi sunt. Perinde atque circa aeditos illorum sermones quotidiano labore desudantes. Equidem Philolae, Marranus inquit, si per te licet opinor hunc Iudaeum uno fasce quicquid de Cabala dici potuit Nestorea eloquentia conplexum esse, ut pernoscamus quid nomen ipsum designet, ac unde oriatur, sit ne in natura uel in hominum usu aliquid eiuscemodi quod Cabalam uocant, denique cuius causa uel propter quid ita sit, quatenus &ad quid utilis, &diuini contemplationi quam uideatur esse necessaria, quantumque homini possibilis idoneo, &ad eam se praeparanti. Quis dici Cabalicus,quis Cabalaeus debeat, &quis Cabalista, quid opus est uerbis? totum à capite ad calcem in hoc laudandus, quod nullas oculis tenebras offundit. Tum Philolaus, Soluisti funem Marrane, ingressus mare magnum, &uix sulcabile, nondum in portu nauigas, &quae Simon iste tanquam in breuem tabellam depinxit, uideris per caliginem uidere, ac per mediam nebulam intueri, adhuc enim ne ad fores quidem eius artis adducti sumus, quare mi Simon Hebraeorum contemplatissime, amabimus te, pergas ultra, nobis enim hactenus plus non profueris, quàm ut ansam praeberes de arte Cabalistica latius cogitandi, quid illud sit quod reuelatum est, quis reuelauerit, quis receperit, quid commo di afferat ea receptio, quis modus artis huius, per quam, ut rumor est, miracula fiant, nam id ultimum de longinquo me huc appulit. Expostulabo, inquit Simon, illud omnium primum de Nestorea eloquentia, cuius à Marrano insimulor. Ea enim &philosopho mihi &Iudaeo esset me iudice opprobrio futura, tanquam adulationes amanti, cum nequeat tanta breuitate sermonis cotineri eloquentia, quę &uerborum &rerum copiam desiderat, &Iudaeis nobis in more non sit, ut fucos dicendi sequamur. Nam loqui proprie, non eloqui sub ferula didicimus, &causae ueritatem magis quàm lo cutionis ornatum quaerimus. Sed absoluam paucis, quod uehementer opta tis, ne tot &tam discriminosis itineribus defatigatos, uel neniarum ambagi bus quasi oscitantes uiros animo pendere sinam, post enim quam sine ullo ut apparet tędio audiuistis, ego quibus uestigijs &indicijs quot &quibus ueluti canib.