Latin
748
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 748
Unproofread scanNot analysed yet
Nunquam enim, Rra iuxta linguae Hebraicę proprietatem luxuriae coitum significat, tametsi quandoque pro necessario materiae subiectae com plexu per quandam illud metaphoram de coitu seminali ex uerecundiae mo destia intelligatur, ut Genesis sextodecimo capite: Ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios, quo in loco, Na Id est, Ingredere ad ancillam, non autem dixit, coeas cum ancilla. Quod etiam hic par non est, usque adeò, ut ab hominibus quantumcunque nequam nequeat accipi consimiliter, propter negocij eius de quo sermo fit impossibilitatem. Nam certe qui fieri posset? ut tantus uir &tam magnus Adam cum cimice, pulice, musca, &cicada seminaliter coiuisse intelligatur. Haec eam ob causam recensui, ut his &huiuscemodi falsarijs, maledicis &maledictis ac leuissimis transfugis, neque in hac neque alia ulla in parte fidem habenti bus, nihil contra nos de sacra quam non nouerunt scriptura credatur. Redeo ad id unde digressus sum, Naturę itaque instigatione soli cum uterque in mundo essent, uir sentiebat uxorem ad se pertinere, nondum igitur Caba la haec fuit. Caeterum &hoc ingenij erat uidelicet singularis &acerrimi, ut cuique rei protoplastus ipse iam orbis dominus spontaneo positu nomen adderet, quo cognoscamus uoluntatis id fuisse, non naturae. Nec illud non rationis extiterit, post legis transgressionem, quod peenam mortis in monitorio comminatam formidauerit, quam ductu rationis iudicabat fore non corporalem, eò quòd se mox atque deligno comederat, mori non sensit. Ergo iuxta Ramban, moriendum in peccato intellexit, sic ut &nos Cabalistae intelligimus. Iam quid in omnibus his oro diuinae reuelationis fuisse putandum est? certe nihil hucusque comperimus, quod non totum aut consilio rationis, aut motui sensus paruisse dubitauerit omnium prorsus nemo, at illa tam perniciosa legis transgressio, tanta in Deum Optimum Maximum contumelia, tam infesta temeritas, tam contagiosa libido, tam tetra, tam uenenosa pestis toxica &foeda lues, generis humani corruptrix, in uenarum cuniculis insidens, &cum ipso profluuio seminis in posteritatem continuo meatu serpens, an qua possit uia quoue modo expiari &auerti, nulla ualuit humanae fragilitatis cogitatio praesumpta concipere. Hic inquam, hic ad imminentis desperationis, quo morbo nihil perniciosius, efficax subsi dium diuina reuelatione opus erat, ac ne tunc figmentum suum fictor Deus omnino deseruerat, sed spem quandam iniecit, fore non impossibile hoc ipsum quamuis immanecrimen, &contra infinitam maiestatem admissum, tamen tamen tractu temporis finito, aboleri tolli &extingui. Dixit igitur ad angelos audiente Adam, Et nunc ne mittat manum suam, &sumat de ligno uitae, &comedat, &uiuat in aeternum, &emisit eum Dominus Deus de paradiso uoluptatis.