# Opera omnia 749

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 749. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/749
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/749

Vox ultima haec erat, quam ab ore Dei miser audiebat, cum iam ex horto pelleretur, qua tamen inter tot moerores atque luctus firmam erga creatorem suum recepit spem illam quod tam horribilis sententia successu temporum fieret ex Dei misericordia reuocabilis, istudque sibi uerba indicabant oraculi, ait enim, Nunc siue iam ne mittat manum suam, & sumat de ligno uitae. Nempe haud frustra dictionem nunc uel iam addidit Deus, quo praesens tempus designatur, insinuando sententiam non fore perpetuam, sed posse contra eam futuro post tempore abolitionem impetrari, si quando ueniret homo ad uescendum de ligno uitae destinatus, quamuis tum semetipsum suspicaretur, dum spiritus suos regeret artus irreuocabiliter pendere poenas, quia non fuisset secum perendie Deus, ut so lebat facie ad faciem locutus, quod palam indignationis erat signum, & alienati ab Adam animi, ut qui ante cum singulis quibusque animantibus atque bestijs loquebatur omnium creator Deus, iam cum homine peccatore loqui ore ad os dedignaretur. Ne tamen illum prorsus omni consolatione destitueret clementissimus pater, continuo misit angelum, quo plenius tantae ruinae futu ram disceret reparationem. Sic enim Cabalistae in commentarijs circalibrum letzira scribunt BND D W id est, Quod patrum praeceptores fuerunt angeli noti, uidelicet praeceptor ipsius Adam Raziel. Hic autem summi Dei nutu expiationis ei uiam ostendit, & diuinum sermonem per allegoriam recipiendum, more Cabalistico exposuit, cu ius non modo uerbum ullum, sed ne litera quantumcunque minuta & exilis, ac ne apex quidem frustra ponitur. Te autem appello Philolae, & te Marrane omnium ex doctis doctissimi uiri accommodate hanc ueniam, quod forte religio me prohibitura fuerit alienis à secta nostra & ritu Iudaico non initiatis tam recondita, & tam arcana prodere, quorum cognitio, ita me Deus amet, discipulis etiam proprijs saepe multumque denegatur, ut uix raris in libris eadem liceat saltem tegumentis ac aenigmatis obuoluta inueniri. Sic enim in Thalmud legitur, ouvn Da VONN vn 123 id est, Non traduntur abscondita legis, nisi consiliario & sapienti Magistro iuuenum, & intelligenti mago. Quare dicam ne amplius an taceam? non parum dubitare mefaciunt, tum magistrorum interdicta, tum ad scrutandas res altissimas ardor ingens utriusque uestrum, ut arbitror, diuino igne inflammatorum. At audacter tamen indulgentior mihi ipsi, temperabo asperitate praeceptorum, qui uideo solis lumen absque discrimine super omnes dispergi quotquot obicem remouerit, dicamque, tametsi pro more gentis nostrae perquam ineleganter, tamen utut potero, quę homines doctissimos sapientissimosque dixisse, & scripta diuinitus reliquisse acceperim. Et explicabo nihilominus orationem sane occultissimam a creatore mundi cum beatis angelis in suae diuinitatis penetralibus habitam.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
