Latin
DWN JVI ONN NIVZVNNIDW
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 751-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ita enim Cabalistae super Dauid regis sermone, cum ait: Si iniquitates obseruaueris lah, Domine quis sustinebit, dicunt Dv κηn DVNWNII DVIONIN, id est, lah, quod sit seculum clementiae, Adonai quod sit seculum seueritatis, ut in Portae lucis cap. 8. De El autem ita legitis Numeri 16. Fortissime El Deus spirituum omnis carnis, num uno peccante contra omnes ira tua desaeuiet? Optimus igitur nobis Deus est, quia clementissimus, &maximus, quia fortissimus, quod duo haec no mina diuina repręsentant lah &El, quorum alterum si quotocuique septuaginta duorum nominum coniunxeritis, nimirum insigne uocabulum oxytonon efficictis. Hoc certe modo semper pronunciando, ut dictiones fiant trissyllabicae ac aspirationes per singularem hanc notam scriptae h, flatu forti tanquam duplici spiritu Latinae literae h, ex imo pectore prodeant, &ubique iah unice per i consonantem pronuncietur. Similiter &El, nam utraque harum dictio etiam in compositione nominum monosyllabice profertur, &ineandem accentus cadit. Sunt itaque 72. nominasacra, quod unum Semhamaphores, id est, sanctissimi Tetragrammati nomen expositorium dicitur, per inuocationes angelorum ab hominibus Deo deditis, deuotisque cum timore ac tremore sic enuncianda. Vehuiah, Ielicl, Sitael, Elemiah, Mahasiah, lelahel, Achaiah, Cahethel, Haziel, Aladiah, Lauiah, Hahaiah, lezalel, Mebahel, Hariel, Hakamiah, Louiah, Caliel, Leuuiah, Pahaliah, Nel chael, leiaiel, Melahel, Haiuiah, Nithhaiah, Haaiah, Ierathel, Saechiah, Reiaiel, Omael, Lecabel, Vasariah, lehuiah, Lehabiah, Chauakiah, Manadel, Aniel, Haamiah, Rehael, leiazel, Hahahel, Michael, Veualiah, Ielahiah, Sealiah, Ariel, Asaliah, Mihael, Vehuel, Daniel, Hahasiah, Imamiah, Nanael, Nithael, Mebahiah, Poiel, Nemamiah, Ieialel, Harahel, Mizrael, Vmabel, sahhael, Anauel, Mehiel, Damabiah, Mauakel, Eiael, habuiah, Roe hel, labamiah, Haiaiel, Mumiah. Praesto iam sunt ad manum uiri optimi, cum quib. non modo ab imi pectoris penetralibus clandestina colloquia mulsare, ucrumetiam expressas quoque uoces miscere, &quemlibet symbolico suo nomine inuocare queatis, quanquam singularum regionum praesides tamen nihil non communicatum habentes. Tametsi enim in mundo supercoelesti habitant, at ista nihilominus inferiora curant. Si enim hoc influentijs naturalibus contingit, ut in coelis commorentur, &simul terrena gubernent, mul to magis uirtutibus nobilioribus &simplicioribus mundi superioris eiuscemodi magistratus pariter sunt concessi, ut penetrent nostra, &à nostris uicissim penetrentur. Ad id utar Plotini uestri assertione in libro de Intellectu &Ideis &ente, qui ait, Mundus iste sensibilis uno tantum loco determinatur, Mundus autem intelligibilis est ubique, perinde ac si dicat, quod ille hunc no strum &ambiat &ordinet &conseruet &penetret.