# Opera omnia 751

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 751. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/751
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/751

& ille per rectam fidem & placidam oblationem mittet manum suam, & sumet de ligno uitae, & eius ligni fructus erit omnium sperantium salus. Quo fermone finito, ille damnatus & aerumnosus Adam inter miserias omnes quas incidit, inter dolorem, inter luctum in quo tanta calamitate fuerat affectus, confidens in Deum mutandi delicti spem concepit, & iccirco incredibili erga factorem suum amore tactus, diuinę clementiae gratiam habuit. Hęc fuit omnium prima Cabala, primordialis salutis nuncia. Orem gratam, ô causam desiderabilem. Quid commodius? quid acceptius? quid potuit magis opportunum perditae conditioni mortalium à superis affer ri? quid opis praestari conuenientius quàm ut salutem publicam captiuis nunciarent. Haec est illa reuelatio sanctissima & summa, in quam omnes diuinae reuelationes reducuntur, haec optatissima traditio, haec saluberrima receptio, in qua omnes Cabalisticae receptiones recapitulantur, omnes diuinorum traditiones, omnes coelestium eruditiones, & uatum uisiones & beatorum meditationes uniuntur & communicantur. Quam ob rem cum singula haec Adam uxori suae palam renunciasset, coepit ea praesente ad posteritatis commemorationem & gratiarum actionem erecto altari Deo sacrificare. Ita enim Magistri nostri tradiderunt VDN DV DV Id est, quod tum Adam primus obtulit iuuencum. At Heua iam futura uiuentium mater summota desperatione, tandem à uiro suo cognita concepit, & peperit primogenitum. Vnde ingenti & incredibili gaudio perfusa, quod putaret ei mox saluatorem esse natum sic exclamauit non n rx o Id est, Acquisiui uirum illum quatuor literarum, quas literas ab angelo iam pridem receperant, & acquisitum nominauit CainQuem ubi parentes agnoscerent pręter spem prauis moribus peruersum, alteram inchoarunt natiuitatem, & genuerunt Abel. Adulescentibusque tunc utrisque filijs, tradiderunt hanc Cabalam, id est, ab auditu de salute restituenda receptionem, tum ab Abel ardenter amatam, tum à Cain uiliter despectam. Opinione uero ductus Abel, quod ipse foret idem ille, de quo reuelatam expectarent restaurationem, cum se Deo gratum, fide recta & oblatione accepta sentiret, eò quòd ad ipsum respexerat dominus & ad munera, eius, ad Cain autem & ad munera illius non respexit, toto coepit pectore mentisque affectu ligni fructum desiderare, quem in oblatione uitae constitutum esse iudicabat, eaque ratione lignum uitae dictum, & ita cogno minatum, quod esset per lignum uita creatori offerenda, qui dedit illam, quare manum suam eo conatus est mittere, quod de ligno acciperet, absumeret ac aboleret, hoc enim ear– designat. Vnde fratris contra se odium patienter tulit, & quaerenti occasionem rixae, uehementer etiam irato, non se blandis uerbis expostulauit, ut mitigaret illum, sed prorsus tacuit. Cunque uideret sibi mortem raptode arbore ramo uel lignea claua Cain minantem, quam maxime laetatus est, sperans ligno interfici, non enim tum erat ferri usus ante ortum Thubalcain, qui primus fuit mall eator & faber in cuncta opera aeris & ferri. Claua itaque lignea & praegrandi munitus, dixit Cain ad Abel fratrem suum.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
