# Opera omnia 754

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 754. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/754
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/754

Quapropter quam diximus humanae uniuersitatis salutem in filio se confidebat allatu rum, quem subito ad uocem Dei assumpsit, & oblationis omne lignum suis ipse manibus excidit. Nempe lapsum originalem per lignum reparari posse, oraculum docuit. Vnde scriptura dicit, quod tulit Abraham ligna oblatio nis, imposuitque super Ishac filium suum, & posuit eum in altare super struem lignorum, extenditque manum & arripuit gladium, ut immolaret filium suum. Nisi enim recepisset Ishac à patresuo traditam humanae salutis Caba lam per lignum uitae atque hominis cuiusdam iusti oblationem futurae, ut est cunctis uiuentibus horribile mori, non utique fuisset tanta beneuolentia & tam alacri uultu, animique hilaritate uisam impendere prae oculis mortem sponte amplexus, sed uelut est mortalium conditio, aut strictum mucronem declinasset, aut uerbis saltem quibusdam lenioribus patris sęuitiam, uel mitigasset tamen, uel fugisset. Atqui suspicatus sese fore illum, quo futura esset primordialis ruinae restauratio, nihil sibi ea immolatione duxit iucundius, nihil dulcius ea morte, cuius gratia totum opinione sua redimeretur genus humanum. Praebuit sane illi hanc ipsam spem eo firmiorem quod eundem locum Deus ab orbe condito sacrificijs destinauerat. Terra nanque Moria est digito Dei Abrahae demonstrata, in qua primus Adam struxit altare, obtulitque Deo munera, ubi & Cain & Abel, ubi & Nohe, filijque sui sacrificarunt. Sicut magistri nostri disputant in capitulis Rabi Eliaezer, astipulante Ramban & Rabi loseph filio Carnitolis in libro Porta rum iusticiae, & in loco eodem urbs sancta Hierusalem constructa est, Salo mone Gallo teste. Re autem infecta, cum è Moria discederent pater atque filius, audita est uox Zadkielis ad Abraham prolata, Benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae. Quo salus uniuersa in futuram generationem cognoscebatur esse protelata. Et uox ipsa Dei per angelum Raphaëlem super Ishac quoque coelitus delapsa, Benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, ne forte seipsum fore saluatorem illum crederet. Nam hoc quoque Cabalistarum est, qui scribunt sic, SNb) vny id est, praeceptor ipsius Ishac fuit Raphael. Ei uiro de filiorum altera spes non erat, qui iam benedi ctionem paternam exercitatione uenandi amiserat, Esau nomen fuit, de altero magna sibi pollicitus pater praedixit his uerbis rei uenturae uaticinium praetendentibus, Seruient tibi populi, & adorabunt te gentes. Non acciderat igitur sine causa de lacob, sic enim adpellabatur iste filius, tam ingens maioribus nostris uniuersae saltutis expectatio, sed quia omnium mortalium primus ipse uidit portam coeli apertam, & scalam à terra in coelum porrectam, & in ea consistentes quatuor literas i.h. u.h.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
