Latin
757
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 757
Unproofread scanNot analysed yet
TO DUNY PDUN OINNNNDENNID norb novbω Dτι DυDNN bphorgn xon pnn DNZU VNDI DUN NXDA nnο nnnum nhnon navan nροοι ἡγήνσηι γιοηύνι τη mawnni noγivn νi μwwn νο ν κῦ ότου πτι id est, Initio creationis mundi diuina cohabitatio erat descendens in inferiora, &cum esset diuina cohabitatio inferius, reperti sunt coeli, &terra uniti, &erant fontes &cannales actiui in perfectione, &trahebantur à superiore ad inferius, &inueniebatur Deus complens superne &inferne Venit Adam primus &peccauit, &diruti sunt descensus, &confractae cannales, &desijt aquaeductus, &cessauit diuina cohabitatio, &diuisa est societas. Postea uenit Salomon, &exędificauit domum, &tunc reuersae sunt cannales, ac deriuationes, seu ductus, atque reliqua. Vbi de Salomone loquen tes Cabalistae rei potius uidentur quam uocabulo alludere, cum illud intelligant de uenturo quodam rege pacifico, iuxta Isaiae uerba, quem nominabit ipse miraculorum operator, consiliarius, Deus fortis, pater futuri seculi γυ υκθων id est, principem pacis. Sane putauerunt aliqui Ezechiam regem hic fuisse designatum, sed alij legentes uerba sequentia: Multiplicabitur eius impe rium, &pacis non erit finis super solium Dauid &super regnum eius, intel ligunt de rege Messiha, qui ablaturus sit uniuersorum peccata, in animis hominum quotidiana bella &pugnas mouentia, quae parentes nostri peccauerunt, ut scripsit Ieremias in libro Threnorum: Patres nostri peccauerunt, &non sunt, &nos iniquitates eorum portauimus. Ita uideri quidem poterat lonathae Chaldaeo, qui pro Sar Salom, id est, principe pacis traduxit superiore in loco. Nabuv nwia id est, Messiba pacis. Dequo iterum Isaias, Disciplina pacis nostrę super eum, &in cicatrice ac liuore eius sanati sumus. Hic erit ille Salomon qui templum multo sublimius eriget plane sempiternum &indissolubile. Sic enim Cabalistae scribunt. n τυa nbyia bu wapn ν τνοῦ γνοιη πυτα θ ὑνρn id est, quod domus sanctuarij quae est inferius, disponitur iuxta domum sanctuarij, quae est superius. A Salomone igitur illius terrestris templi conditore, usque ad regem lehoachin eundem qui &lechoniah, habent namque ambo nomina easdem literas, tametsi transmutatas, expectatio salutis uniuersę apud omnem coe tum prophetarum in uenturo Messiha collocata fuit, ab Isaia usque ad Malachiam qui aiebat. Statim ueniet ad templum suum dominator quem uos quaeritis. Super quo Rabi Dauid Kimhi scribit, quod dominator hic sit Messiha, qui &ipse nuncius erit testamenti, quem lonathan Chaldaeus Ra bona interpretatur. Post Prophetas autem, expectatio salutiferi aduentus Messihae, totaque Cabalistica exercitatio qualiscunque extat, quam recte in eiusdem Messihae sempiternam liberationem inglomerant, implicant atque reducunt, omnis ea plane ad scribas legis &seniores quos appellarunt capita patrum, qui prae multitudine haud numerantur, &ad magni concilij uiros descendit successiue recepta scholasticorum more, ab Ezra qui Cabalam tradidit Simeoni iusti sacerdoti magno synagogae praefecto, rursus ab illo recepit eius auditor Antigonus cum socijs suis, de quibus fuerunt Zadok &Bethus, radix haereticorum, unde dicti sunt Zado kai &Bethusai, ut scribit Iudas Leuita in libri Alcosder sermone tertio.