Latin
759
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 759
Unproofread scanNot analysed yet
Sed utrique uestrum nota est haec poësis, hi tunc fuerunt oestrum, hi mastiges, hi canes tam generosi &tam eruditi Christiani, nostro seculo multa Hebraeorum arcana dogmata Romanis auribus perquam docte impertiti. Ad hęc Philolaus: Relictis ait rebus gestis, ad artem Cabalisticam si mihi creditis, reuertendum nobis esse consu lo, quoniam aliquanto post aduesperascet, &uota nostra uix dici queat quam alio tendant. Percucurri equidem singula, inquit Simon, nihil salsius de me ultra expectabitis. Et Marranus, Si sic inquit, ego certe fregerim sermonem tuum ualde incommode. Nam orationis filum texebas tum maxime aptum ei rei quam desideramus, &nihil erat quod magis placuit, quam post rectam Cabalae definitionem nosse quid illud sit, quod praeter caetera mortalium generi egregius reuelatum fuerit, tum quis quid reuelauerit, &quis receperit, quo in puncto mea interpellatione abductus es, id quod subdoleo. Quare mi tu oramus ut redeas. Ego uero hilare quidem obsequar, Simon, inquit, &tandem ad modum artis, quem optare uos animaduerti properabo, nisi iam uespera imminet, quando &uos audiendo forte cum fastidio, &ego ipse loquendo defessi sumus. Satis enim multa nobis tam breuibus horis exciderunt, &quae mea fuit uel temeritas si uultis, uel quod uerius est singularis erga uos dilectio, quod in tanta re fieri non debuit, omnia imperatus dixi ex tempore. Tum Philolaus: At obsecramus uterque, compleas abacum calculo authorum, qui Cabalam &tenuerunt &tradiderunt, ne hoc sermonis membro nondum perfecto ad diuersorium nostrum, ut oportet, coenaturi abeamus. Quo dicto rursus Simon: Extant sane, inquit, meo arbitratu Cabalistae innumerabiles, nec enim nu mero comprehendere refert, eorum partim, qui audire tantum, alij uero qui &auditores &scriptores fuere, tamen quando ita urgetis, recensebo perfunctorie nonnullos, quorum libri de Cabalisticis contemplationibus quotidiano ueniunt usu, quantum mihi suppetit memoria, quanquam non in omni parte omnes integri, aliquorum enim sola fragmenta enatarunt, reliqui proh dolor ita extincti sunt, ut uix nominum recordatione doctissimorum hominum monumentis innotescant. Nam ut prisca patres uolumina iniquitate temporum &longo tractu annorum perdiderunt, cum haud mediocri posteritatis damno, quorum nostri tamen meminerunt, ita nos iam in ipso mundi sexto millenario uiuentes, maiorum nostrorum libros uel uetustate, quae omnia consumit, uel bellorum malignitate, uel inundatione ac uastitate, uel improuiso ignis casu, uel quandoque odio &inuidia turpi &detestanda, quae incendiarios librorum inertes &stultos etiam aeuo nostro solicitauit, amisimus. Citantur ab hominibs fide dignis Haenoch libri &Abrahae patris nostri, quin &Moyses allegat libros bel lorum Domini.