# Opera omnia 76

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, SECVNDVM IAMBLICVM IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/76

7 Per unum, plura, totum, partes, finitum, infinitum, de quibus in Parmenide habemus, intellige secundum ordinem trinitatis intelligibilibus intellectualibus secundum illius ordinis trinariam diuisionem. 8 Quod in Phedro dicitur dorsum coeli, in Parmenide dicitur unum, quod ibi profundum coeli, hic totum, quod ibi axis coeli, hic terminus. 9 Tertium ordinem secundae trinitatis, per tres terminos exprimit Plato, extrema, perfectum, & secundum figuram. 10 Intellectuales dij uniones habent ab uno primo, substantias ab intelligibilibus, uitas perfectas & contentiuas generatiuas diuinorum ab intelligibilibus & intellectualib.s, intellectualem proprietatem a seipsis. 11 Sicut intelligibiles Dei unisormiter omnia producunt, ita intelligibiles intellectualesque trinaliter, intellectuales autem hebdomaticè. 12 Inter extremales paternos Deos, Saturnum & Iouem mediat necessario Rhea per proprietatem uitae foecundę. 13 Secunda trinitas hebdomadis intellectualis, est trinitas Curetum, quos uocat theologia intemeratos deos. 14 Proprium Curetum est reddere opus paternae trinitatis immaculatum, mansionem primi, processum secundi, illustrationem tertij. 15 Per Deorum caedes tragicè à theologis septima unitas discretiua intellectualis hebdomade designatur. 16 Eadem quae Rhea dicitur ut Saturno coexistens secundum suam summitatem, ut lonuem producit, & cum loue totales & partiales deorum ordines, dicitur Ceres. 17. Licet, ut tradit theologia, distinctae sint diuinae hierarchiae, intelligendum est tamen omnia in omnibus esse modo suo. 18 Sicut paternalis proprietas est solum in intelligibilibus, ita conditoria siue factiua solum in deis nouis paterna simul & conditoria, in exemplaria intelligibili conditoria, & paterna in opificia. 19 Quaecunque uel deorum uel naturae operationes duplices sunt, immanentes & transeuntes, per immanentes seipsum unumquodque continet, & quae in ipso sunt rationes, per transeutes ad exteriora se conuertit. 20 Post intellectualem hebdomadem ordinandi sunt immediatè supermundani Dei à partibus uniuersi excmpti, & incoordinabiles ad hunc mundum, & secundum causam eum undique circumplectentes. 21 Proprium est supra mundanorum deorum assimilare & tradere entibus compassionem illam & inuicem communionem, quam habent ex similitudine unius ad alterum. 22 Licet assimilatiuum ducalium, de quibus dixit praecedens conclusio, proprium sit, appropriatur tamen medio ordini trinitatis suae primo ordine intellectualibus deis immediatè secundum substantiam coniuncto & tertio secundis generibus se commiscente. 23 lupiter, de quo in Gorgia, non est ille, qui est uniuersalis conditor tertius inter intellectuales, sed summus & primus inter ducales.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
